{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 1 43","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 43","ref":"43","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/43","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/43.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":322,"text":"Huic incomparabili Bibliothecae ut vivus qvidem praefuit, ita plures tamen admissi ex omnibus terris viri docti, qvi illic communi victu alebantur. Praefuerunt huic muneri olim in Aegypto Sacerdotes. Insecuti postea Demetrium in isto munere viri doctissimi, è qvibus fuit Zenodotus Ephelius, cujus mentio fit apud Auson. carm. 13. de Professoribus Burdigalensibus & praefat. in ludum 7. sapientum. Callimachus Cyrenaeus Poëta inter Graecos nobilis, cujus praeclarum opus de origine & migrationibus populorum, conditoribus & legibus urbium intercidit, qvique libros penè infinitos scripserat. Qvemadmodum scilicet inter pecunias & thesauros versanti facilè ex ipsâ administratione congeruntur nummi: ita inter libros aetatem consumenti viro Docto libros non scribere difficile est, cùm tot ante oculos positae segetes ad messes & spicilegia invitare videantur. Hic à Jonssio de script. Hist. Phil. lib. 1. c. 18. ubi seriem praefectorum Bibliothecae Alexandrinae recenset, omissus est. Statim enim ille Zenodoto Eratosthenem subjicit. Etiam ille Cyrenaeus fuit, Callimachi discipulus à variâ doctrinâ πενταθλος dictus, & Philologi sibi nomen vindicavit, teste Suetonio de illustribus Grammaticis cap. 10. Praefuit & huic Bibliothecae Apollonius Rhodius, vir ob Argonauticum carmen celeberrimus. Fuere apud Romanos, etiam antequam Bibliothecae struerentur, qvidam actorum publicorum & legum custodes; asservabantur in aede Cereris plebiscita ab Aedisibus plebis, à Qvaestoribus urbanis posteà in aerariô reposita. Librorum, tabularum censura committebatur Aedilibus Curulibus, Triumviris executio in libros damnatos data, censoribus qvoque arbitrium in libros erat. Duumviri à Tarqvinio creati libros Sibyllinos custodiebant. Mutatâ Republicâ M. Varroni à J. Caesare Bibliothecarum colligendarum negotium datum est, & Pompejus Macer ad ordinandas designatus. C. Julius Hyginus ob antiovitatis notitiam Polyhistor vocatus ab Augusto Bibliothecae Palatinae praefectus. Videmus ergò jam ab omni aevo doctissimis, & qvi erant ὑπήροχοι ἄλλων, Bibliothecas, ingeniorum, animorum & sapientiae thesauros fuisse commissos. Apud Reges Franciae dignitas illa non exigua erat, qvam sub Carolo M. obtinuit Gernandus. In Synodo Ticinensi Anno876. subscribit Holduinus Abbas S. Dionysii & Bibliothecarius Caroli Calvi. Fuit & Ebo Archiepiscopus Remensis Bibliothecarius, ut patet ex Caroli C. Epistolâ ad Nicolaum PP. ubi ait, illum à Parente Ludovico Pio, adhuc Aqvitanico rege, fuisse constitutum.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 1 42","label":"DE BIBLIOTHECARIIS ET NOTITIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/42"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 1 44","label":"DE BIBLIOTHECARIIS ET NOTITIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/44"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}