{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 1 434","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 434","ref":"434","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/434","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/434","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/434.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":425,"text":"Hoc qvoqve utiliter instituit Faber, ut filius omnia genera verborum sine augmentis conjugaret, qvò maturè disceret, non esse illa ad verbi tempora noscenda necessaria: Sufficere enim hanc notitiam qvalis sit figurativa Futuri & Praeteriti. Fecit verò hoc eam ob causam, qvod Poëtae augmenta plerumqve rejiciant, qvorum lectio morari postea potuisset puerum, verba ipsi nova fuissent visa, ni satis maturè conjugatione tali huic rei adsuevisset. Hinc olim Graecis verbis augmenta defuisse Faber existimat. Magno ducebatur desiderio legendi Puer Graecos autores. Pater ut exploraret ejus profectus, librum Graecum impressum ostendit, cujus ne unicam qvidem vocem intellexit, nisi qvod ad has interrogationes: Estne hoc nomen, verbum? qvis casus? qvod tempus? mediocriter respondit. In terea Ovidii Metamorphoseon librum, ut fabulis recrearet, ostendit, seqve praelecturum promisit, postqvam Graecum S. Matthaei Evangelium inceperit. Qvâ spe ille animatus, in Graecis lectionibus diligentiorem se praestitit. Pater primùm pauca proposuit, ac verba difficiliora ad marginem notare jussit, statimqve Metamorphoses incepit, qvarum liber primus & secundus difficiliores ob argumenti gravitatem illi visi sunt. Sed, cum ad illa, qvae captui ejus accommodatiora erant, accederet, adeò lectione Methamorphoseon delectari visus est, ut illis absolutis, novos sibi Metamorphoseon libros posceret. Cui Pater: faciemus ex uno repetendo duos, qvod ipsi statim placuit. Interim Matthaeum & Marcum in Graecâ linguâ levi opera percurrit, simul Latinae linguae fundamenta repetens. Haec lectio Evangelistarum adeò benè cessit puero, ut, cum non difficilis visa sit, ad alia alacrior redderetur. A Verborum conjugationibus repetendis nunqvam tamen cessavit, adeò ut taedium puero è freqventi repetitione rerum, qvas optimè nosset, suboriretur. Postea S. Lucam, & S. Johannem opinione celeriùs absolvit. His absolutis, Dialectorum doctrinam proposuit, ita ut ad duas reduceret, Ionicam & Doricam: cum plerumqve horrere hanc doctrinam soleant Tirones ob prolixitatem. Sed facilem illam fore promittit, si qvis rectè rem instituat: Caeteris enim Grammaticis rudimentis cognitis, non multum hanc doctrinam pueros turbaturam judicat. Ut hoc filio ob oculos poneret, declinare jussit nomina Graeca secundum duas Dialectos, & ad marginem nominis notavit casus dialecti capaces. Idem in Verbis fecit; atqve hoc exercitium per sex dies repetendo semper continuavit, Nam totum hoc dialectorum negotium pro nudâ repetitione habet; qvae varietas non tam molesta, qvàm grata puero visa est. Satietatem in omni informatione fugiendam jubet Faber, atqve hoc magnum arcanum commendat, ut varietate raedium fallamus Dum his intentus erat puer, aliqvas Aesopi fabulas Graecas interposuit, repetitis semper Dialectis; Qvarum praxin ut ostenderet, duo exigua poëmata Graeca, alterum de pugnâ murium & ranarum, alterum de Leandri amoribus, explicuit. Fabulas & historias modo, qvàm potuit, ridiculo exposuit, ut ei firmiùs in memoriâ haererent. In Mappâ Hellespontum ac urbes Sestum & Abydum ostendit, ac interea Metamorphoscon libros levi percursatione iterum absolvit.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 1 433","label":"433","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/433","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/433"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 1 435","label":"435","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/435","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/435"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}