{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 1 444","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 444","ref":"444","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/444","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/444","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/444.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":360,"text":"Quarta scripturae & compositioni relinquitur, ita tamen, ut libri de ornamentis orationis scripti, quae è Ciceronis libris Rhetoricis sunt petenda, conjungantur. De Elocutione enim prius, qvam de inventione laborandum. Verborum copia tum comparanda, & sententiarum formulae cumulandae. In Ordine qvarto anno vel 1, vel 12, informationis quinto horis duabus alternatim cum Cicerone Demosthenem, cum Virgilio Homerum jungit. Tertiam primis sex mensibus Grammaticae Graecae impendit. Quartâ cum styli exercitiis praecepta Herenniana & partitiones Ciceronis jungit. Neqve sine ratione Ciceronis libros caeteris compendiariis libellis praefert. Additillis Salustium & Plautum, ubi tempus supererit. Atque hîc prolixè de ratione resolvendi orationes, & colligendis phrasibus agit; qvâ de re singularem quoque librum conscripsit, & nos alibi pleniùs. Interserit etiam qvaedam de commentationibus, quibus adsuescere pueros maturè vult. Argumentum illis ad narrandum, aut probandum, aut amplificandum proponit, spatium dat, eâdem horâ, qvâ docendum erat, ad cogitandum, ut, qvod antea scriptum adferre consueverant, id jam meditatione atqve cogitatione comprehensum pronuncient. Qvod exercitium sanè praeclarum est, & promptitudinem aliqvam in dicendo & cogitando efficit, magno postea usui futurum, ubi ad rem ipsam & negotia vitae civilis ventum est. In Ordine tertio, Anno vel 12. vel 13. praecepta Rhetoricae Dialecticis jungenda suadet, Ciceronis Topica & Aristotelis Dialectica, Demosthenis & Aeschmis adversarias orationes explicandas: Commentationes continuandas, & partes integras sumpto ad cogitandum tempore, oratione Latinâ memoriter dilatandas, tum scilicet, cum domo reversi fuerint. Ad Livium etiam nunc progredi in Historiis vult. In Ordine secundo, Anno 13. vel 14. Demosthenis orationem pro Ctesiphonte explicari, dialectica praecepta ex Aristotele continuari, eâdemque horâ dialogum è Platone & Cicerone velut in exemplum proponi suadet. Partitionibus Oratoriis scribendo & commentando insistendum, & ad firmius judicium omnia exigenda. In ordine primo, anno scilicet 14 vel 15. viam ad primas artes maximasque disciplinas aperit adolescentibus, repetitis tamen prioribus, atque sic benè praeparatos ad Academicastudia tranemittit. Explicatiùs singula postea deducit in Epistolis illis Classicis, quas ad singulorum Ordinum vel Curiarum praefectos scripsit, additis tum novis praeceptionibus, tum exemplis. Multa hic de ordine in vocabulis discendis servando, de volumine sententiarum per periodos digestarum, de Ephemeridibus faciendis, de modo explicandi epistolas Ciceronis, de formulis sententiarum pro stylo exercendo, de carminum, exemplorum volumine, & pluribus aliis utilia monentur. Praxin ulteriorem in Schela Laringanâ exhibet. Quae omnia egregia sunt, optimoque consilio instituta. Sturmianis consiliis meritò accenseri debent Caseliana.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 1 443","label":"DE CURRICULO SCHOLASTICO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/443","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/443"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 1 445","label":"DE CURRICULO SCHOLASTICO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/445","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/445"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}