{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 1 469","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 469","ref":"469","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/469","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/469","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/469.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":434,"text":"Ego verò malim purissimos, & nullâ seculi sui labe infectos, ut nihil de variâ orationis formâ dicam, in usum adhiberi; ne qvid è posteriorum temporum scoreis purioris latinitatis auro adhaereat: Cur enim tot autores misceret puer? an ad orationis copiam? ea aliunde, qvam ex illa autorum misturâ purior haberi potest, & potius ex uno, quàm è multis qvaerenda. An forte ob historiae notitiam? illa verò hîc non valde attendenda videtur. Minuta enim omnia sunt & discerpta. Neqve velim ego in primâ aetate Historiam cum Latinitatis dispendio disci, cujus potior tunc ratio habenda est. Nam Quo semel est imbuta recens, servabit odorem Testa diu, neque ullâ arte postea eluentur sordes, qvas semel oratio contraxit. Non dicam de varietate numeri, periodorum, positu verborum, quae & ratione autorum, characteris & aetatum vehementer discrepat; in qvâ positus tiro, qvid seqvi, quid fugere debeat, omnino ignorat, & inaeqvalem stylum, asperum, confragosum formabit. Qvantum in dictione ipsa discriminis sit, facile discerni potest, siquis illa inter se contulerit. Lege apud Virgilium historiam de Trojae ἀλώσει. Huic si qvis Petronii, non multum aetate minoris, de eadem historiâ jambos jungi atque in unum chaos confundi imitatione posse existimaverit, nae ille vehementer falletur: Etli non deerunt fortè, cui Petromana satis pulchra & minimè contemnenda videbuntur. Sed aliterjudicabit, cui naris non obesa est, si legerit. qvae doctissimâ illa censione suâ in iis notavit elegantis ingenii Vir Jacobus Tollius, Cap. 3. Fortuitorum Criticorum. Argumenta ergo pro Thematibus soligi velim, non ex scientiis & Historicis, ut vult Sorellus; nisi fortè imitatio quaedam è Ciceronislibris philosophicis, aut è Caesaris ac Nepotis historiis instituatur sed praecipuè ex Epistolis Ciceronis similes fingendo, ita tamen, ut & Themata Historica vel potiùs narratoria eis jungi velim. Discat formare Tiro periodum, qvalis in narratione abhiberi solet, & Enthymematicam, qvali in epistolâ & oratione utimur: Haec enim praecipua sunt, in qvibus dictio exercenda; Decurrit enim vel per narrationes oratio, ut in stylo Historico; vel per enthymemata, ut in Epistola & in ela boratâ Oratione. Habet illa narranus dictio suos qvosdam particularum nexus, membrorum locationem & proportionem, sermonem pendulum, à reliquâ oratione distinctum. Oratoria per particulas illativas, conditionales, exceptivas, adversativas semper in orbem redit, & magis se succiplenam & copiosam ostendit. Utriusque dictionis exemplar inantiqvis autoribus qvaerendum. Omne ergo punctum, me quidem judice, in exercitatione omni Rhetorica feret IMITATIO, sive illa puerilis sit, sive virilis & oratoria. Quicquid sapimus, quicquid discimo, qvicqvid agimo, omne ab imitatione est, & excellens sibi archetypum proponit. Qviuni ergo in & Oratione formandâ eadem methodo ducamur:? De imitatione multa Uuu sunt Rhetorum praecepta, sed nondum idoneis exemplis omnia exhausta. veteribus Dion: Halicarnassaeus praeclara de imitatione Historicâ scripsit, pollicitus etiam quaedam de Oratoriâ & Demosthenicâ, qvae per injuriam temporis interciderunt. Sed inter recentiores nemo est Jobanni Sturmio peritissimo Rhetori praeferendus.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 1 468","label":"DE EXERCITATIONIBUS IN SOLUTA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/468","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/468"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 1 470","label":"DE EXERCITATIONIBUS IN SOLUTA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/470","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/470"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}