{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 1 470","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 470","ref":"470","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/470","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/470","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/470.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":415,"text":"Multa ille variis in libris: Exercitationibus Rhetorices: De amissâ ratione discendi: Nobilitate literatâ, totoque libro de hoc argumento docet, quae aurea & egregia tota sunt, omnibusque eloqventiae cultoribus nocturnâ diurnâqve manu versanda. Ex Italis, sed illo longè inferiores, multi hoc argumentum sibi quoque tractandum sumserunt, è quibus prae caeteris Bartholomaeus Riccius eminet. Sunt alioqe in Coelii Calcagnini, Gilberti Cognati, Foxii, Gyraldi, Job. Pici Mirandulani, Petri Bembi, Jacobi Omphalii, Joannis Sambuci, G. rardi Joannis Vossii, de eodem argumento libri: de Terentianâ imitatione Michaël Ferrerus; de Ciceronianâ Steghanus Dolerus, Nenricus Farnesius; Andreas: Schottus in Tullianis Quaestionibus, Christophorus Nilaeus, Laur. Palmurenus, & nostro tempore Cl. Sagittarius scripserunt. Sed nostri instituti ratio non patitur, ut hîc praecepta cumulemus, qvorum copiâ forte laboramus. Plus in exemplis est, sine qvibus omnia languent, nihilque proficimus. Qvam ob causam Rogerus Aschamus, Reginae Elilabethae à secretis; magnus Sturmii amicus, & penè solus in gente Anglâ Ciceroniant gustus in epistolâ ad Sturmium, quae inter Maresianas appendices pag. 589. habetur, de exem! plorum defectu in omni illà praeceptorum sylvâ conqueritur; qui locus, ut hic legatur, dignus est. Docere perspicuè & perfectè, quâ ratione Cicero vel Demosthenem vel Platonem imitatur, singularis, fateor, doctrinae, summi judicii & rarae laudis existit. Sed haec laus adhuc praeceptionis tota propria est. Aliud volo; plus requiro. Opifex nobis & Architectus opus est, qui separata conjungere, rudia perpolire, & totum opus construere artificiosa ratione noverit. Et illud, meâ certè opiione; hoc modo. Hinc Demosthenis locum, illinc Ciceronis produci cupio. Tum, digito Artificis, me primum duci volo ad ea, quae in utroquesunt aut eadem aut similima: Deinde, quae sunt in hoc addita, & quo consilio, tum, quae sunt commutata; & quo, ac qvamvanio artificio, sive id in verborum delectu sive in sententiarum forma; sive in membrorum circumductione, sive in argumentorum ratione consistat. Necuno autalterorexemplo contentus ero: Numeris multa, genere varia, ex Platone, ex Isocrate, ex Demosthene; & ex Aristotele in libris Rhetoricis, exempla expeto. Patior praeceptorem parcum esse in praecepaorum traditione, modo liberalem: sc & largum inexemplorum: non solumproductione, quod laboris: est & diligentiae, Horum volumen, illoperum etiam tractatione, quod est: doctrinae & judicii, ostendat. rum paginam ipsam reqviro.. Nec mihi molestumerit; sicâdem viâ & ratione Caesarem cum Xenophonte, Salustium cum Thucydide, Livium cum Potybio, Virgilium cum Homero, Horatium cum Pindaro, & Senecat etiam cum Sophocle & Euripide conjungat: nisi forsan satius erit facere, quod hi prudenter faciunt, qui perfecte scribere volunt: haerent enim hi, & defigunt se totos in uno, & eo perfectissimo exemplo, nec se vel distrahi ad varia, vel deduci ad deteriora exempla libenter patiuntur. Tamen si carmen pangere vellem, nihil Virgilio divinius, nihil Horatio doctius, nihil possum proponere.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 1 469","label":"DE EXERCITATIONIBUS IN SOLUTA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/469","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/469"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 1 471.1-4","label":"471.1 to 471.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/471.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/471.1"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}