{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 1 476","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 476","ref":"476","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/476","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/476","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/476.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":361,"text":"Concupiscere me nihil oportet: habeo te & amantissimum mei, & qvod optavi summae autoritatis. Tu videris, qvantum & qvando tuum munus apud me velis esse. Resolvuntur haec in has propositiones; 1. Meam dignitatem tibi comendatam habeas, rogo. 2. Nihil ego nimium desidero. 3. Iu es mei amantissimus. 4. Tu es summae autoritatis. 5. Qvod ego semper optavi. 6. Qvantum mihi inservire possis & qvando. 7. Hoc tuae prudentiae committo. Deductio. I. (I.) Ea inter nos semper viguit, quae ab ineuntibus annis excrevit, amicitia, ut subrustici pudoris sit, si in te roganao cunctari velim. Meam enim dignitatem cum tibi commendatum ivero, tu timidiusculum me & in amicitia nimium verecundum reprehendere jure possis. (2.) Id tamen nunc facio, & quoniam mos ita rogandi est, te rogo, ut, qvae ad honorem ac fortunam meam tuendam pertinent, tibi curae cordique esse patiaris. II. (1.) Non ego ex illis sum, qvi & multa & vehementer desiderant, ut fatere pueri & mulierculae solent, qvi rerum obtinendarum cupiditate ita flagrant, ut nullum sibi modum finemque statuant. (2.) Ego verò ita cupio, ut non insaniam; neque qvicquam ambitiosius facere consuevi, ut voti mei compos fiam; nihil à te, qvam qvod communia amicitiae jura postulant, reqviro. III. (1.) Jam dudum illam tibi legem ipse dixisti, ut in amore non solùm amicis respondeas, sed etiam desideria illorum antevertas. (2.) Etsi enim multi sunt, quibus ego utor familiariter; et si non desunt, qvi officia mihi sua & studia non sine pompa & apparatu obtrudunt; nemo tamen unus est, qvi te affectu vincat, adeò omnibus tu palmam praeripis, ut de principatu certamen qvoddam iniisse videaris. IV. (l.) Nec tantùm inane amicitia nomen mihi ostendis, sed magnum illi autoritas tua robur circumponit; qva cumilla munita est, omnia mea causa perrumpit obstacula, ut nihil in fortunis negotiisque meis curandis impervium & inexpugnabile esse videatur. (2.) Pendet ab ore & consiliis tuis Senatus, omnes te venerantur & suspiciunt; officiis te sibi conciliant, ut in omnium, superiorum, mediorum, inferiorum animis regnum aliqvod tibi exstruxeris. V. (1) Quam in possessionem cum te ipsum jam dudum virtute, prudentia, affabilitate miseris, ita evenit, & evenisse gaudeo, ut semper animo meo praecepi. (a) Qvae (2) Qvae ut diuturna tibi sint propriaque bona, eo nunc magis omnibus votis exopto, qvo majores ex illis amicitiae fructus persentisco. VI.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 1 475","label":"EXEMPLA IMITATIONUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/475","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/475"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 1 477","label":"EXEMPLA IMITATIONUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/477","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/477"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}