{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 1 481","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 481","ref":"481","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/481","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/481","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/481.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":408,"text":"Ubi enim in rem praesentem venero, ita ad ea, quae sunt è re tuâ, animum advertam, ac si nullo in momento res meas sim positurus. 13. Animadversio seu Epitasis. Accedam ad res tuas curandas. Nam meae sunt: meae sunt, qvia tuae, Tu amicum me habeas, sed inertem, sed suarum rerunm satagentem, sed amici rebus securum? Adeone tua tibi vel diffidentia vel modestia imponit, ut fidei amici nihil comittas, nullum humeris onus ejus imponas? 14. Parentbesis. Si me amas, (amas autem, qvàm qui maximè) non committes, ut ab alio (alii enim alia magis & sua, quàm tua curabunt) res tuae curentur; qui non ut alienas (nihil enim inter amicos alienum est) sed ut meas, & plus quam meas, planeque ut tuas curabo. 15. Correctio. Tantum mihi non est à rebus meis otii, aliena ut curem; sed curo tamen tua. Imo haec non sunt aliena, sed mea. Sed ego illa curo, plus, qvàm mea, quo tu plus oculis istis ac me ipso mihi charior. 16. Repetitic. Qvoties tuas mihi literas mittis, toties praeconis cujusdam voces audire videor, qvi mihi suum hoc age inculcet. Hoc scilicet age, non quod tuum est, sed amici tui negotium. Qvod ideo magis tuum est, qvia non est tuum, sed amici negotium. 17. Admiratio. Papae quàm tu mirabilis homo! Novum hoc mihi monstrum est; nova in amico, in familiari, verecundia, tam intempestiva modestia. Non audes in me rejicere tua negotia, cui nihil magis est in votis, quam tua ut impleat vota, & in tuis sua? 15. Exclamatio. O fortunatum illum felicemque diem qvo negotiorum tuorum me facis participem. Jam demum te verè amo, quia teme amare video, ut fidei meae aliqvod specimen reqviras, quam ita tibi totam cum animo ipso addico, ut nec ipse in aliquam ejus partem admitti velim. 19. Exaggeratio. Quis credit, tanti tibi nomen metim esse, ut negotio tuo arduo conficiendo homuncionem hunc praeficere non dedigneris. Ego verò tantibeneficii memor, omnem ei reicuram, operam, diligentiam, nervos, Vires, vitam spiritumqve ipsum impendam. 20. Extenuatio. Res tuas benè ut curem rogas. Qvàm hoc rogare ridiculum est. Hominem tui amatissimum studiosissimum te, qui qvâ polles autoritate, imperare potes, quo flagras amore, debes. Jube, impera, tuus sum, mancupii tibi jure acquisitus: quanquam & tuae mihi preces, quemadmodum magnatum, sunt imperia. Nunc cum me rogas, currentem incit.s; qui, tui ut maximam habeo reverentiam, ita majorem rerum tuarum curam gero, quàm mearum, 21. Memoratio. Memorem mones amice. E nunc haerent mihi in animo tua jussa, ac, dum ipse mei memor ero, haerebunt.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 1 480","label":"EXEMPLA IMITATIONUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/480","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/480"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 1 482.1-3","label":"482.1 to 482.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/482.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/482.1"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}