{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 1 486","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 486","ref":"486","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/486","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/486","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/486.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":272,"text":"56. Concessio. Scribe modo: tuis ego desideriis subscribam. Nihil ita meae potestatis erit, ut non ipse velim tuae. Omnibus, quibus potero, officiis tibi commodaturus. 57. Gratiarum Actio. Gratias tibi ago, qvod magno me beaveris beneficio. Quod enim majus contingere amico beneficium possit, qvam ad officia beneficiaque invitari? Utinam eorum aliquam partem implere possem, qvae ad Te ornandum pertinent. 58. Recusatio. Odi aulicos illos verborum apparatus, qvibus adversus Amicum uteris. Annon nosti Graecum illud: ἀπλοῦς ὁ μῶθος τῆς ἀληθείας ἔφυ. Nolo blanditias, jussa volo; qvae, quo severiora, eò mihi blandiora: qvò tu me minus rogas, eo promptiora tibi mea erunt officia. 59. Exultatio. Cum meâ diligentiâ effectum tibi viderem, qvod tu efflagitabas cupidissime, exultare laetitiâ & triumphare gaudio coepi. Et hunc ego à negotiis tuis fructum primus capio, primum hoc mihi quod sit gaudium, tuum vero secundum. Ovam affectui meo praerogativam non invidebis, ut, qvi studio acefficiendi desiderio me ipsum & indultria praeveni, tua qvoqve gaudia praevenirem. 60. Jactantia. Nunc ego de rebus tuis benè à me gestis gaudeo: Hanc enim mihi gloriolam in hoc amicitiae certamine vindico; nulli fide, diligentiâ concessuro. Tu modò cave, ne tua vel diffidentiâ vel socordiâ gloriae huic nostrae quicqvam detrahatur; qvam ita custodire cupio, ut, si idem mecum velis, res tuae jaceant nunquam. 61, Gratulatio. Jam licet acclamem tibi feliciter & mihi, de feliciter expedito negotio; nec potes tam tibi ipsi, aut alii tibi ita gratulari, ut ego mihi gratulor, atque in sinu de hac felicitate tua, qvae & mea est, gaudeo. Nihil enim mini gratius unquam accidet, quàm si per meam operam grati aliquid tibi accidere possit. 62. Plausus. Plaude, jam peracta tua est fabula. Ego Roscius in hâc scenâ","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 1 485","label":"EXEMPLA IMITATIONUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/485","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/485"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 1 486-2","label":"486","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/486-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/486-2"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}