{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 1 488","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 488","ref":"488","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/488","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/488","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/488.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":396,"text":"Si me importunius haec flagitare miraberis, cogita non erubescere amici literas. 72. Excandescentia. Totus infermento sum, neque cui succenseam scio. Non mihi: Nihil enim eorum, qvae ad rerum tuarum curam spectant, è manibus dimitto. Indignor tamen, ac propemodum ringor, me nihil adeò promovere. An itaqve cum fato meo expostulem? Sed & hoc stultum est, & homine prudenti indignum tibi videbitur. Ego potius in patienti desiderio tempus illud, qvo tua mihi vota implere liceat, expectabo. 73. Minae. Qvae (malum!) ista cunctatio? Haec tua mihi verba aures circumsonant: Vae illi, qvi has mihi moras nectit, & cujus ego culpâ istam apud te suspicionem incurro! Si non fecero ignavo huic homini mala aliqvo pacto, me esse dicito ignavissimum. Habebis etiam in me vel Fabium aliqvem, qvi cunctando etiam res tuas sit restituturus. 74 Nemesis. Non ergo impunè tibi abiit ista nunc injuria. Jam par ego pari. Tu me à tuis exclusisti negotiis, ego te à meis. Jam disce inposterum, suo pretio amici aestimare fidem. 75. Miseratio. Miseret me tui, qvi adeò cum difficultatibus rerùm tuarum conflictaris, nec ex iis eluctari angustiis potes. Ergone amici tui ita tibi excidit memoria, ut in earum partem eum admittere nolis, qui eâ fide tua curat, ut fideliùs non possit sua? 76. Confessio. Nullae mihi magis curae, quàm res tuae, sunt. Eâ enim me, fateor, ambitione teneri, ut inter amicos tuos, & qvi plurimum tui causa cupiunt, principatum quendam affectem. 77. Deprecatio. Parce, precor, ô Amice: satis poenarum jam luimus. Citiùs enim aquâ & igni mihi interdixeris, quàm officiorum communioni, quae ex amicitiâ oritur; sine qvâ vel ipsa mihi vita acerba est. Certum est in sylvis inter spelaa ferarum Malle pati, qvàm iis carere utilitatibus, quas tua mihi parit amicitia, qvaeque in eo praecipuè consistunt, si tibi ullâ ratione utilis esse obsequio ac operâ meâ possim. Quâ in re omnem pono diligentiam. Exemplum VII. exhibet Imitationem quandam Epistolae 17. lib. 11. 1. Cum tot tantisque beneficiis à Te cumulatus sim, neque adhuc ad manus se dederit orcaoccasio, quâ dignam meritis tuis gratiam referrem, pudor me, neque, ut arbitror, reprehendendus, deterret, ne novis tibi molestisque literis aures obtundam. 2. Quibus me beneficiis ornarit, qvibus laudibus cohonestarit Agapetus, tibi nou est incognitum: omnes certè ut virum bonum integrumque mirabili benevolentiâ prosequuntur. 3. Hic vacuam Senatoriam dignitatem ambit: qvo in proposito, si quis auram illi aliquam afflare poterit, id effecerit, ut in portu salus ejus navigatura sit, ipseque summum hoc boneficium interpretabitur.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 1 487","label":"487","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/487","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/487"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 1 489","label":"489","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/489","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/489"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}