{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 1 491","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 491","ref":"491","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/491","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/491","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/491.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":368,"text":"Verùm de me, ut tibi videbitur: tacita enim haec relinqvam; tametsi officium necessitudinis minime videtur repudiandum. 2. Neque enim in Reip. negotiis amicitiae jura vel planè abjicienda vel dissimulanda sunt: neque omnino peccabimus, si utriusque rationes, cum à decoro & honestate non discedunt, cum doli utilitatisqve nostrae abest suspicio, conjunctas habeamus. 3. Magni verò hoc ad Remp. interest, si ad gravissima consilia hoc praecipuè tempore accesserit, & amplissimo ordini adjungatur homo non opibus tantum & amicitiis florens, sed peritiâ & usu rerum insigni ad omnia instructus, ut qvi in qvascunque partes versatus semper τιτοάγωνος tbiqve similis existat. Non dissimulabo & illud, qvam ob privatas rationes te in eo esse consilio expediat, qvi publicam utilitatem, cum oportunissimam se tibi jam occasio praebeat, in tuum comodum convertes. 5. Magnus quoqve ad honorem gloriamque tuam cumulus accedet, quem omnes Reipublicae bono invigilantem, de salute civium sollicitissimum, in oculis ferent, & in coelum laudibus extollent. 6. Quare è manibus tibi tam splendidam occasionem labi non patieris: In qvamcunqve enim partem agitaveris negotium, omnes Viri, amici boni, addo & Senatoris numeros implebis. Senatus in te fidem & honestatem, Agapetus noster favorem, ego amorem, omnes in Te officium studiumque praedicabimus. Exemplum VIII. ex Epist. 4. lib. 10. ad Famil. 1. Etsi rariis ad nos hospes venit Agapetus, ita tamen attemperatè hodiè venit, ut quasi Deus è machina advolasse videretur. Magnae mihi voluptati fuit, variis de rebus miscuisse sermones, qui ne momentum quidem horae perire mihi passus sum, qvo non ab ore ejus pependerim. Erat enim vel eam ob causam juAundior haec confabulatio, qvod consilia, animum, mores, atque adeo vultum mihi tuum in suavissimis sermonibus suis qvodammodo repraesentaret: nam vel ex oculis ejus legere poteram, quae literis tuis comittere non es ausus. 2. Mirificè ille mihi tuam in re bellicâ peritiam singularem praedicavit, qvae qvotidie magis enitescit, & nunc majoribus qvasi theatris proponitur. Nihil dicam de justitiâ tuâ, qvâ provinciam tuam gubernas, sagacissimus consiliorum omnium moderator, in qvâ ille efferenda copiosus & frequens fuit. In rebus verò gerendis neminem te consideratiorem, & ad omnia momenta circumspectissimum, & praesenti animo esse affirmabat. Accedunt virtutibus tuis tam variis tot rerum experimentis spectatis mira consuetudinis suavitas, facillimi mores, aditus mollis, minimè triste ingenium, quo quasi coagulo & vinculo familiaritates conQvae ut ille in caelum extollebat laudibus ita è con contrahuntur & retinentur.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 1 490","label":"490","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/490","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/490"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 1 492","label":"492","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/492","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/492"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}