{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 1 496","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 496","ref":"496","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/496","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/496","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/496.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":391,"text":"Minoris: qvod plurimos viros insignes sibi hâc ratione devinxerit. Seqvuntur Quintum est: Qui amicitiâ tuâ dignus est, ille argumenta à Persona Memmii. debet tibi comendari. Ratio Maj: delectum enim inter amicos habes. Min: Virtutes enim in illo sunt, quae tibi in pretio, honestas & fides. Sextum est: Q. promisit, se amicum suscepturum, ille servare debet. Majoris ratio: nam in eo versatur boni viri & amici fides. Min. nosti, quid nuper inter nos de illo actum fuerit. Septimum argumentum: Quodcunque gratum amico amicus esse novit, praestare debet. Atqui Memmium sibi Fusium habere commendatum, gratum est Ciceroni amico, E. Majoris ratio haec est à contrario: Si ignotos nobis conciliamus qvâcunque re, multo magis amicorum benevolentia conservanda est. Minoris ratio: Nisi id gratum esset, non tam operose tantoque studio id à te contenderem. Octavum argumentum: Q. novum amicum sibi parare potest, occasionem non debet praefermittere. Major. ratio: aucto amicorum numero, fortunas nostras augemus; nihil est ad vitam suaviter ducendam commodius: oblata occasio arripienda est. Illustretur simili: nemo thesaurum libi sponte oblatum respuit. Minoris ratio: ipse ambit; ego illi me proxenetam fore pollicitus fui. Nos exemplum dilatationis ex hâc epistolâ proponemus. Etsi non temerè amicorum negotia turbare soleo, nunc tamen hanc mihi epistolam iimperavit amor, quem virorum optimo, uni ex meis intimis, debeo, qui me parario tuam se exorare posse amicitiam sperat. Et sunt sanè multa, quae me inducunt, ut hoc ipsi officium denegandum non esse existimem. Namcum meâ causâ ipsi cupio, tum tuâ; nequve ipsius virtus contemptim habenda est, quae vel majoribus theatris proponenda videbaetur. Ac primo quidem ipso intimo amico fruor, quales tenerrimè amare solemus, inter quos prae caeteris mutua illa florere debent officia. Unus inter omnes amicos meos est, quem consiliorum socium omnique in cogitatione conjunctum habeo. Ac nosti, etiam inter amicos valere, quod vulgatoverbo dicitur: Multos esse laurigeros, paucos Phoebos: multos thyrsigeros, paucos Bacchos. Multos quidem habui & nunc habeo, qui mecum loquuntur suavissimè, quotidianas apudme salutes deponunt, verbis magnifici, linguâ factiosi, inertes operâ: Neminem unquam, qui majori me observatione coluit, plusque beneficiorum in me cumulavit. Cui sane nisi memorem animum praestitero (provocat enim amorem amor, & trahuntur beneficia beneficiis) ingratum me hominem ac inofficiosum omnes, tuque iese, cum tibi illa non sint incognita, dixeris. Verùm non meo solum nomine ejusque inme meritis ritiis vestram metiri amicitiam volo. Satis in ipso virtutum est, quibus omnium hominum sibi favorem facilè attraxerit. Nihil ipso fieri potest eruditius.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 1 495","label":"495","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/495","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/495"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 1 497.1-4","label":"497.1 to 497.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/497.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/497.1"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}