{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 1 498","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 498","ref":"498","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/498","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/498","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/498.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":173,"text":"quae est qvae convenit epistolae. comendatoria, sed quae mira brevitate omnia ista comprehendit enthymemata, qvae poterant afferri ad aliqvem commendandum, qvem potius coacti, qvam sponte, commendamus. Quanti tume facias, Claudi Nero, Septimius unus intelligit. Vehementer enim rogavit, precibusque suis quasi coegit, ut commendare se tibi ac tradere vellem, hominem nec ingenio tuo, nec domo tuâ, qui optimos eligere soles, indignum. Nam quoniam me propiori tibi junctum amicitia censet, facile quid apud te efficere valeam, ac me ipso quidem novit accuratius. Multa quidem causabar; sed cum verendum mihi esset, ne data me opera extenuare amicitiam nostram putaret, tui favoris meaeque potentiae dissimulatorem, aut utilitatum amici incuriosum, ut sequi meas rectius possem, atque ita aepud amicum in culpam incurrerem; perfricare frontem apud te malui, urbanorum more hominum, per impudentiam extorquens à te, quod modestiâ vel non poteram, vel non audebam. Quod si apud te violatae modestiae, amici causa, reus non tamen vituperor, rogatum te peramanter velim, ut in domesticorum tuorum numerum hominem bonum tibique, ut spero, ad omnia obsequia promptissimum recipere ne dedigneris. CAP. XV.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 1 497.5-6","label":"497.5 to 497.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/497.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/497.5"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 1 498-2","label":"EXEMPLORUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/498-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/498-2"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}