{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 1 518","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 518","ref":"518","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/518","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/518","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/518.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":421,"text":"Accedit temporum summa iniquitas, quae, cum virtute nostra stare poteramus, suo qvodam turbine in casum rapiunt, & comuni ruinâ involvunt. Omnia enim sunt indies graviora & acerbiora exspectanda. Ad literas me ablegas & studia, ut in iis consenescam, & in earum sinu has molestias deponam? Magnifica quidem haec & honesta est oratio. Sed vellem ego hîc te videre Hectorem & Achillem, qvi tam forti animo sit ut hoc praesidio munitus, ferre hos infultus aeqvo animo possit. Vellem, qvi os philosophum sonas, etiam pectus hoc nobis praestare possis; qvi homines sumus, & miseriarum sensum exuere non possumus. Nam ut illam è Stoa sapientiam profiteamur, à nobis non impetramus, cujus magistrisuâ ipsi doctrinâ in ruborem dati in mediis supliciis atqve in eqvuleo ipso se felices gloriantur. Omnes scilicet extra necessitatis tela constituti mirificè animosi sunt, & generosum illud pectus ostentant, trepidaturi, ubi calamitatum moles oppresserit. Sustineo tamen me, ut possum, studiorum consuetudine, ut, cum ab aliis contemplationibus animus avocatur, paulatim memoriam malorum deponat. Quare ut freqventiora nobis sint & qvotidiana illa subsidia, te mihi praesentem velim, ut mutuis confabulationibus segniorem ad arripienda haec levamenta animum excitem, & minus me miserum esse credam, qvo magis cogitationum frequentia animum meum obtundo, & ad malorum sensum callum illi obduco. Venies itaque ad nos dudum desideratus hospes: imò in hoc ludo ad constantiam patientiamque novus quasi Doctor, cujus ab ore & praeceptis pendeam, & illa, quae nunc animum meum excruciant, dediscam. Vale. Gratulatoria de Consulatis, ex Epistola 8. lib. 15. Etsi, quae à te veniunt literae, sempermihi sunt exoptatissimae, nuper tamen me mirifice delectarunt, & magnam mihi laetitiam attulerunt, qvod lumis te in Rep. honoribus ornatum esse intelligam. Qvoniam itaque etiam ad meam utilitatem pertinere existimo, si qua nova salutis dignitatisque tuae lux effulserit, affectus gaudii in hanc epistolam erupit, qua tibi de honoribus tuis gratularer, qvos proprios perpetuosque tibi & Reip. salutares esse volo. Ingratissimus essem omnium, nisi & me istius tui gaudii sensus percuteret, qvem ego in oculis tuli semper, in qvo ego colendo patriam constitui fanctitatem: cujus ego beneficiis propemodum obrutus vivo, ut nullam meritorum partem mihi videar assecutus, si vel vitam pro salute tuâ profudero. Accedit parentis tui voluntas in me propensissima, qui in me ornando, & adversus omnes fortunae insultus tuendo, nullamunqvam occasionem praetermilit. Quaecum animo reputo, totum me vobis debitorem profiteor, &, qvoad spiritum duxero, profitebor. Quare cum haec mihi quasi haereditaria â vobis bona sint & perpetua, ineptus ego sim, qvi officiosis vos precibus obtundam, & ad nova officia invitem. Quod enim semper fecisti, ne nunc quidem, istis honoribus auctus, facere intermittes: qui non es inter illos, qui ad fortunae secundioris vultus frontem suam fingunt, & in inferiore loco positos despiciunt.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 1 517.5-6","label":"517.5 to 517.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/517.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/517.5"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 1 519","label":"519","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/519","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/519"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}