{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 1 520","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 520","ref":"520","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/520","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/520","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/520.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":432,"text":"Itaque gaudio parum afficior, qvod metus iste temperat, qvi Spem vultu simulat, premit altum corde dolorem. Dabo tamen operam, ut mihi adversus fortunae insultus praesidia circumponam, ut dignitatem hanc, qvâ possum arte & virture, sustentem. Ego vero tuum, qvo me prosecutus es, officium agnosco, atque eo nomine me obstrictum tibi sentio: & si qvid hoc tempore studio operaque mea prodesse tibi potero, nihil earum rerum omittam, qvae ad te juvandum ornandumque pertinere videbuntur. Vale. Responsio ad gratulatoriam de novis nuptiis, ex eadem Epistola. Intervenit nuptiis meis, velut capra ad festum, tua epistola, qva amores meos feliciter evenire vis votisque uberrimis proseqveris Itaque feliciores fortioresque amores meos esse necesse est, tui accessione amoris votisque munitos, Nam certe parum hoc tempore in amoribus gratum est, quo nihil nisi caedes, rapinas, bella, calamitas publica ostendit. Quam jucundos ergo Veneris amplexus putas, cum mala nos udique incurrunt. Scilicet nunc res domestica curanda est & firmanda, cum Resp. ruinam minatur. Novus ego ad hanc navem vector accessi, quam tempestates undiqve circumsistunt, cui in proximo est naufragium. Haec cum animo meo revolvo, penè est, ut ipse meam damnem stultitiam, meque in publico malo delicias sectaturum, &, ne solus peream, uxorem tanqvam alteram fato victimam oblaturum. Verùm sumere ex ipsa audacia animos oportet, & ferream non solùm frontem, sed & cataphractum pectus seculo ostendere; cui etiam haec est una salus misero nullam sperare salutem. Ego amorituo totum me trado, tuo hoc officio fatorum acerbitatem solaturus; meis autem studiis, obseqviis, officiis omnibus, voluntatem in te propensissimam testaturus. Vale. Cucharistica, ad aliqvem, qvi commendatos à nobis benigne tractaverat, ex Epist. 12. lib. 13. Cum multa sunt argumenta, qvibus propensissimam tuam erga me voluntatem collegi; tum illud praecipuè est, qvod Agapetum nostrum, qvem tibi literis meis commendaveram, omni officiorum genere es prosecutus. Neqve enim is solùm mirificè humanitatem tuam laudat; sed & alii commemorant, qvibus & tu & ille usus est familiariter. Qvantâ verò ipse voluptate perfusus fuerim, non satis literis exprimere possum; cum hominem illum ob virtutem & optimos mores tenerrime amem, atqve ita amem, ut è necessariis meis vix aliqvem ardentiùs amare possim. Nolo hic beneficiis tuis, qvae in ipso mihi praestita sunt, novos è verborum & gratiarum pigmentis colores qvaerere, ne qvid auribus dare & blanditiis qvibusdam assentari tibi videar: Id tantum te rogo, ut affectu isto, qvo ipsum amplecti coepisti, porrò amplecti velis; non qvod dubitem, te hoc me non rogante facturum; sedqvod ita rogare moris sit; & ego amico, qvacusque re possim, gratificari velim, si non re ipsa, saltem verbis, officiis & omni genere humanitatis. Nulla res magis vel me, vel illum, tibi reddere poterit obnoxium, exiguae qvidem facultatis, sed maximae optimaeqve voluntatis homines, ad imperia, imò ad nutus tuos advolaturos.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 1 519","label":"519","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/519","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/519"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 1 521","label":"521","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/521","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/521"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}