{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 1 525","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 525","ref":"525","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/525","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/525","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/525.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":322,"text":"Qvae vero exspectes ab amico vetere, nisi vetera, mores antiqvos, priscam fidem, qvae apud novaturientes amicos rarò esse solet. Hâc parte tibi spectari maximè cupio; & nisi me omnia fallunt, tot annis jam spectatus fui; & nihil tu fortè ipse hoc novi anni tempore, qvo mala nostra tot qvotidie nova nascuntur, à vetere amico exspectaveris. Illud tamen novi narro tibi, me intra octo proximos dies iter ad vos meditari, qvod ἐυαγγίλιον tibi fore, minimè dubito. Jam enim videre mihi videor, qvâ fronte excepturus sis, qvo ore, qvibus amplexibus hominem tui amantissimum. Integram hebdomadem destinavi tuis colloqviis. Vivemus itaqve unà, confabulabimur, non tam cibis corpus, qvam deliciis literariis animum, refocillaturi. Placuit enim maturare iter, qvod in vernum tempus differre cogitaveram, cum te pedibus laborare intelligerem; si fortassis dulci illo Musarum balsamo, è confabulationibus nostris stillante, mitigari doloris tui acerbitas possit. Exspecta itaqve hospitem, & cum ipso facetias omnes, jocos, veneres, lepores. Nam Saturnalia apud te agere, & urbanitates meas deponere constitui. Tu interim omnem operam dabis, ut pedes paulatim tibi officium facere discant, ac animo praesentiore esse possis. Vale. Responsoria ad nunciatoriam de adventu, ex lib. 16. Epist. 12. Magnopere me tuae exhilararunt literae, variis molestiis & aegritudinibus ex temporum nostrorum difficultate conflictantem: Oportunè enim adventum tuum mihi significabant; quod mihi tam gratum fuit ευαγγίλιον, Quale sopor fessis in gramine; quale per aestum Dulcis aquae saliente sitim restingvere rivo. Sed nolim tamen, ut mei causâ te in valetudinis periculum conjicias atroci hac hyeme, quae & exstinxit multos per saevitiam frigoris, & ad gravissimos morbos fomitem subministravit. Sed tamen & ab instituto tuo revocare te nolo, ne videar renuere hospitem jucundissimum, cujus ego saluti ut consultum cupiam amor impellit, qui in varias partes nunc discinditur. Idem enim & jungi tecum, & à te disjungi cupit. Qvod si vincere hujus tempestatis saevitiam idoneo vestium apparatu potes; si valetudinis constantia permiserit; tantum abest, ut dissuadere tibi iter velim, ut & alas tibi aptari, & Cyllaros & Pegasos currui tuo Dddd jungi cupiam, qvò ad nos advoles potius, quam adrepas.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 1 524.5-6","label":"524.5 to 524.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/524.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/524.5"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 1 526","label":"526","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/526","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/526"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}