{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 1 528","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 528","ref":"528","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/528","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/528","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/528.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":400,"text":"Qvandoquidem verò is, qui carmen scripturus est, apparatu aliquo opus habet, praesupponimus hic prima rudimenta prosodiae, mediocrem linguae latinae cultum. Institutiones poëticas non pauci scripsere, in quibus tamen cum judicio versandum est, ne ingenium vel praeceptorum subtilitate extenuemus, vel eorum mole obruamus. Utraque ratione obtunditur ingenium, & ad exercitium ineptum redditur: & novi ego plures, qui in arte hâc excelluerunt, lectione potiùs Poëtarum & exercitio eo pervenisse, quo prolixis praeceptis tardiùs pervenitur. Praecipuum in illo negotium versatur, si quis, praesuppositis Rhetoricae & Prosodiae adminiculis, id qvod in carmine ejusque generibus artificium latet, multa observatione didicerit: qvod peritus Magister longè expeditiùs exemplo praestabit, quam multis praecentis. E veteribus Aristoteles est, ut Philosophiae omnis, ita hujus qvoqve magister: sed dolendum, ejus de Poëtica librum non pervenisse ad nos integrum: quae illic habentur, ad Dramaticam poësin tantùm pertinent, utpote quae cum Epica seu Heroica principem locum obtinet: Confistit enim in imitatione actionum. Reliqua Poëmatia breviora sua quaedam singularia praecepta habent, quae fundamentum tamen in illâ primâ habent. Quamvis enim Colossus Rhodius majori apparatu & accuratiore συμμετρία partium spectatur; tamen & minora sigilla suâ proportione gaudent; estque etiam in minuto carmine sua quaedam imitatio, tum morum, tum affectuum, aliarumqve rerum, quae sunt cum actionibus hominis connexae. In Aristotelis Poeticam commentatores habemus bene multos, è quibus Heinsium nostro usui seponerem. Caeteri Comentatores non tam Poëtae, quam Rhetores in carmine scribendo, sunt, id est, nimiâ & anxiâ Aristotelicorum praeceptorum explicatione animos lectorum fatigant. Imitatio universae Poëseos quasi anima est. Consideratur autem illa duplici ratione: primùm, quatenus illa ad exemplum rerum & actionum instituenda est; secundò, quatenus ad exemplum alicujus Poëtae componi debet. Priori modo considerata versatur ἐν τῷ φυσικῷ & ἡθικῳ actionum exprimendo, posteriori modo ad generales illas imitationis, tam oratoriae quam poëticae, leges dirigitur, quae in ipso poëtandi exercitio consistit. Primus imitandi modus proponit perfectissima imitandi ideam in ipsa rerum natura formatam alter praeceptoris & poëmatis vetusti exemplo agere nos jubet. De hoc itaque posteriore modo tantum agemus: ille enim praemitti debet, cujus beneficio primum illum & praecipuum imitandi modum obtineamus. Non debet verò haec imitatio ita institui, ut versus hinc illinc è Poëtis congestas, qvasi per centonem qvendam, consuamus. Illud enim non est imitari, sed furari; nisi quis ingenii causa datâ operâ tales centones è Poetis conficiat, ut fecit Ausonius in centone suo Nuptiali, & Dan. Heinsius in aliquo centone in Baudium conscripto; quales & collegit singulari libro Henr Meibomius. Si qvis verò tales versus undique compingat, & sic se imitatorem praestet, à plagii crimine liberari non potest.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 1 527-2","label":"DE EXERCITATIONIBUS IN ORATIONE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/527-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/527-2"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 1 529","label":"DE EXERCITATIONIBUS IN ORATIONE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/529","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/529"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}