{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 1 550","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 550","ref":"550","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/550","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/550","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/550.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":336,"text":"Quae autem subsunt sententiae, quasi per lemmata notari possunt. Illa lemmata amplificantur poeticis formulis, comparationibus, descriptionibus, &c. ita tamen, ut pro ratione poematis in omnibus servetur modus. In reliquis carminibus eodem more procedes. In his argumentorum Rhetoricorum loci sunt manifestiores, ut in equo Domitiani quem Statius laudat, & in pluribus aliis. Plerumque enim Demonstrativo generi subjiciuntur Eucharistica, Soteria, Epinicia, Propemtica, Valedictoria, Salutatoria, Prosphonetica &c. in quibus unde argumenta primaria desumantur, Rhetorici libri suppeditant. In his delectus instituendus est, & argumenta vestienda ornatu poetico. Si quis autem carmen cujus cunque generis scribere velit, hanc sequatur methodum, ut, ubi necessaria argumenta circum spexerit, totum illum sermonem nudum & enthymematicum resolvat in sententias breves seu lemmata, quarum sententiarum in prolixiori carmine forte 20vel30. erunt. Has sententias enthymematicè vel syllogisticè se exhibentes, connectat certis quibusdam figuris, formulis, Poetis usitatis: amplificet, illustret vel per expolitiones, vel per assumtiones, finiti ad infinitum, partium ad totum, specierum ad genus, distincti ad confusum, causarum, ad effecta, adjunctorum ad subjecta & vice versâ: vel per comparationes & exempla fabulosa. Huic methodo, si quis insistat, facili negotio carmen concinnabit. Hâc methodo, quam ipsi antiqui Rhetores suppeditarunt, plerumque ipse usus fui; & vidi postea eandem institutam à Beruh. Parthenio in Comment. Horatiano, ubi per omnes odas Horatianas ostendit primò sententias carminis, & deinde ornamenta Rhetorica & Poetica. Ut carmen eâ ratione scribere discas, exemplum tibi praefigas alterius cujusdam Poetae, vel antiqui, vel recentioris, notesque, quâ ratione ille in scribendo carmine versatus fuerit. Resolve in sententias, atque illis sententiis ornamenta subjice: ita statim prodibit carminis artificium, & facile animadvertes ingenium Poetae. Ubi hiant illa, neque satis sibi respondent, ut sit in indoctorum hominum carminibus, contemnere tale carmen potes. Sed habent tamen antiqui etiam & optimae notae Poetae suas παρικβάσεις & digressiones, quae ita interdum à proposito discedunt, ut non revertantur: qui tamen eam ob causam reprehendendi non sunt. Non enim adeò morose ad Rhetorices leges Poetarum libertas adstringitur. Sed tamen & in ipsis episodiis quaedam est concinnitas & quoddam, ut ita dicam, temperamentum poeticum, quod facile hanc ἀμιθιδείαν excusat. Et est in minoribus poematibus major interdum Episodiorum licentia, quam in majoribus.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 1 549-3","label":"549","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/549-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/549-3"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 1 551","label":"551","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/551","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/551"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}