{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 1 77-2","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 77-2","ref":"77-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/77-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/77-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/77-2.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":357,"text":"loannes Merulus nobilis Toletanus vocat seculi sui Minervam. Scripsit Epistolas Latinas: Dialogum de differentiâ vitae rusticae & urbanae: Poetica quaedam, de quibus nihil editum. Prolixè illa omnia recenset Antonius sed de infami hoc scripto nec vola nec vestigium apparet. Alfonsus Madritensis Archidiaconus de Alcor in Palentinâ ecclesiâ, magnae existimationis fideique scriptor, in Historiâ Palentinae urbis summum honorificentissimumque Sygaeae eiogium scripsit, qvod Hispanicam linguâ producit Antonius: ubi omnes illas lingvas peregrinas tam promptè, ut Castellanam, tenuisse, easque expeditissimè & loqvi & scribere potuisse refert. Nupsit illa Alphonso à Cuevas. Immaturè obiit, hocque illi epitaphium positum: Loisiae Sygaae Feminae incomparabili, cujus pudicitia cum eruditione linguarum, quae in eâ ad miraculum usque fuit, ex aequo certabat &c. Qvae omnia satis arguunt, injuriam magnam optimae feminae illatam à nebulone illo, qvi infame hoc scriptum illi adscribere voluit. Sed nec de Meursio fando auditum est, convertisse illum ex Hispanicâ linguâ tale aliqvod scriptum in Latinam. Sed ipse sermonis textus habitusque totus ostendit, in Latio potius qvam Hispaniâ natum esse hunc foetum. Talia ut ipsa honestas proscribere aut flammis addicere jubet; ita non probo morosulos illos censores, qvi in latinae linguae autoribus castrandis malè seduli sunt, bonosque autores mutilant, si qvae in illis paulo liberiora aut parùm pudica deprehenduntur: Qvae in conversatione ipsa evitari non possunt. Arceri ab illorum qvidem lectione pueri possunt, sed ubi bonis moribus satis firmati fuerint, parum ab illis periculi est. Homines sumus, atque in humanâ societate vivimus, ubi talia qvotidie occurrunt. Sed scholam istarum neqvitiarum, qvalis in Satyrâ Sotadica aperitur, nemo bonus feret. Sunt, qvi Terentii Comoedias, librum optimum, juventuti è manibus excutiunt, &, nescio qvem, illi Terentium Christianum supponunt: Qvi cum illo suo consilio explodendi sunt. Satis castus est Terentius, nii, cum ex ingenio & moribus hominum qvaedam ipsi dicenda sunt; qvos nosse characteres juventuti summè utile est. Caeterum omnium obscoenorum librorum hic inire numerum nolumus. Sudet in illo sterqvilinio alius Hercules Coprophorus. Fortè diligentissimus Priapeorum Commentator Scioppius, si viveret, hîc suam in Aphrodisiâ Bibliothecâ congerendâ industriam exercere posset. Sunt & Satyrici scriptores in bonos mores injurii; qvo nomine hic non intelligo, qvi innocentes illas in vitia Satyras scribunt, sed qvi libellos famosos. Non patitur nostri instituti ratio, ut eorum hic indicem texamus.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 1 77","label":"DE LIBRIS DAMNATIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/77","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/77"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 1 78","label":"DE LIBRIS DAMNATIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/78","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/78"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}