{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 1 88","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 88","ref":"88","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/88","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/88","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/88.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":407,"text":"Non negaverim equidem multa à multis fingi, esse, qui aliorum credulitati imponant, & ad inanes contemplationes homines, quibus omnia ignota magnifica sunt, abducant. Sed de omnibus eandem pronunciare sententiam nefas esto. Neque ita suspicionibus indulgendum est, ut omnia sine discrimine pro fabulis & mendaciis habeamus. Quin potius crescat cum bonâ segete infelix lolium & steriles avenae: Veniet, quae illa judicet, aetas & rerum magister usus. Etiam hîc profectò verum est, quod Heraclitus, Plutarcho teste in Coriolano, solitus est dicere: τῶν θείων τὰ πολλὰ δι ἀπιστίαν μὴ γινώσκεσαξ, multas divinas & praeclaras res ab hominibus ignorari, ob eorum incredulitatem: ac Plutarchus alibi vocat ἀσθένειαν ἀπιστίας, morbum incredulitatis. Ineundem sensum qvoque Theophrastus dixit, res mundi pulcherrimas ab arrogantia hominum ignorari, dum nihil statuunt credere, nisihumana mens rationem illius perceperit. Qvodsi Aristotelemi. Metaphysic. audimus, ea est humanae mentis imbecillitas, ut cognoscere neqveat veritatem, eoque pacto καθόλου cernit ignorantiam omnium, nec vidit ἐν μέρειsuam. In plerisque naturae rebus plus videmus fidei qvam demonstrationi relinqvi. Nisi potissima pars cognitionis naturalis ab Historiâ Naturali nobis esset, à philosophiâ parum nosceremus. Et tamen is hominum morbus est, ut res ipsas negare malint, qvam suam ignorantiam profiteri. Quoniam verò nec millesimam partem rerum naturalium cognoscimus, ne qvid de νοητοῖς dicam, potius credulitate qvàm nimiâ incredulitate nic peccandum existimem, ne falsâ falsitatis suspicione pulcherrimarum rerum scientiam amittamus. Mysticorum librorum tres qvasi constituere possumus classes, Theosophicos, Propheticos, & Magicos. Theosophicos nunc eos vocant, qvi de rebus divinis abstrusiora qvaedam docent, qvales apud Gentiles Theurgici dicebantur, qvibus Doctrina de Deo, Daemonibus, geniis, deque ceremoniis, qvibus illi colendi, tradebatur. Alii Magiam divinam hanc Theurgiam vocant. Haec veterum Methaphysicafuit. De Gentilium religione etsi magna volumina conscripta sunt, tamen dicere non vereor, è tam vasto numero paucos esse, qvi istius θεογονίας & θεολογίας ethnicae fundum rectè penetrarint. Non existimandum est, adeo stolidos & ineptos fuisse sagacissimos populos, ut, qvae vulgo de eorum sacris traduntur, eo sensu accipi velint, qvo se nobis exhibent, ii praecipuè, qvi eorum fingendorum autores fuere. Alii sub hoc aenigmate sensus latent, mysteria scilicet naturae secretioris, qvod, ut suspicione attigerunt multi, ita fuit inter tot interpretes Davos, unus alterque hodie Oedipus, qvi aliqvid de iis prodiderit: De qvibus in seqventibus plura. Theurgiae gentilium arcana, non volaticis narrationibus sparsa, sed suis rationibus deducta apud Jamblichum in libro de Mysteriis Aegptiorum operose propositasunt: qvô ad Porphyrii qvaestiones respondet, qvem Thomas Gale Oxonii 1678. cum notis edidit. Nam Aegyptiorum doctrina in his praecipui aliqvid habere videtur, unde in Graecos & ab his in Romanos multa derivata, sed multis falsationibus incrustata.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 1 87-2","label":"DE LIBRIS MYSTICIS ET SECRETIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/87-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/87-2"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 1 89","label":"DE LIBRIS MYSTICIS ET SECRETIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/89","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/89"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}