{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 2 13.5-2-7","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 2 13.5-2-7","ref":"13.5-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-2/13.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-2/13.5-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-2/13.5-2.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":199,"text":"Atqve hujus quidem rei Marcelli sum testis. Qpoties ego illum, & qvanto cum colore vidi? Qvo gratior tua liberalitas debet esse: Quo hic est particula illativa, & videtur omitti praepositio Ex: ante enim ponebatur ex qvo. Alterius vero partis nihil amplius dicam, qvam id, qvod omnes verebamur (observa hic singularem illam vocum traiectionem.) Qvae qvidem nunc tibi curinda sunt. Itaqve illam tuam vocem invitus audivi. Saege venit ad aures meas. Nunc cum res tuae complexae sint, tantum abest &c. Hic tamen modum definies. Qvid enim est omnino hoc ipsum? Id etiamsi tunc ad te non pertinebis, nunc certe pertinere &c. Nisi te salvo, salvi esse non possumus. Itaqve Casar sic tibi gratias ago, &c. Ad Orationis τὸ πεπλασμένον etiam Periodorum observationes pertinent. In his qvoqve collectanea institui possunt ratione partium Orationis, ratione enthymematum, affectuum, figurarum, ubi illae longiores, breviores, ἐπεμβολαῖς multis refertae. Ciceronem talia periodorum habuisse collectanea vel ex ejus Oratore ad M. Brutum discere possumus, ubi multas ex orationibus suis ad Graecorum Oratorum, Isocratis, Gorgiae, exempium plum formatas periodos recenset, ac sollicitam in illis verborum ac membrorum locationem ostendit. Sed illa sibi qvisqve pro lubitu formet, vel sub titulis argumentorum docentium, conciliantium & monentium, disponat. CAP. IX. DE EXCERPTIS ORATORIIS EN","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 2 13.1-2-4","label":"13.1 to 13.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-2/13.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-2/13.1-2"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 2 54","label":"THYMEMATICIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-2/54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-2/54"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}