{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 2 158","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 2 158","ref":"158","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-2/158","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-2/158","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-2/158.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":346,"text":"Ille qvidem à Medico Heidelbergensi Cl. Francio A0. 1678. editus est; Sed parte practicâ mutilus, ut ipse MStum accepit: Sed deprehendi postea, eundem pene librum in paucis discrepantem à qvodam Samuele Boultono Angiicâ linguâ Anno 1656. editum. Sed tamen & ille Autor, qvisqvis est, fatetur, non omnia sua esse, sed aliunde, & ut ille suspicatur, à qvodam Chimico D. Everardo trans sumpta. Diligenter in talibus Excerptis notandae sunt circumstantiae personarum, qvibus adhibentur vel adhibita sunt remedia. Loci, Cibi variatio corpus ipsum variant. Evenit interdum, ut qvibusdam prosint medicamenta minimè verò aliis: Obstat enim singuiaris corporis dispositio, qvod vel è purgantibus manifestum est, qvae apud aliqvos vim suam planè perdunt, & in emetica vel diaphoretica degenerant. Pro variatione etiam Climatum remedia variant, qvod vulgò parum consideratur à Medicis. Hinc fit, ut, cum principia Medicinae à Graecis sint tradita & remedia morborum, Medici, qvi sub frigido climate curationes instituunt, alios interdum effectus sentiant. Praeterea herbae originariae alicujus loci majorem saepe vim habent, qvam transplantatae, imò interdum planè aliam. Homines, qvi continuo vini potu utuntur, aliam administrationem medicam reqvirunt, qvam qvi aqvae, lacti, cerevisiae & crassioribus cibis adsveti sunt. Omnis enim corporis sangvis, succi & humores, è varietate ciborum & potus alterantur, atqve inde ingenio ipsi omnibusqve morbis sua indoles est. Omnes illas circumstantias attendere Medicus debet. Potest qvidem aliorum etiam colligere observationes & formulas; sed illis non usqve adeò securè insistet, cum ipsi, qvi observationes Medicas scribunt, non sint semper adeò diligentes in notandis circumstantiis. In confiliis Medicis interdum illae operosius excutiuntur qvam est necesse. Possunt & Collectanea institui ratione subjectorum, qvae necessaria ego esse Medico puto ad cognoscendam hominum naturam. Est enim singulis subjectis sua qvaedam ἰδιοσυγκρισία, qvae etiam per aetates mutari solet, qvam diligenter notare debent Medici, qvi è felici curatione gloriam & lucrum, sperant. Sanè in hâc arte dies diem docet, & prioris discipulus posterior dies. Qvi antea, etsi ceu digitos unguesqve sucs omnia Medicorum scripta noverat, historicam tantum cognitionem habuit, nunc judicii etiam regulas seqvi debet. Sub titulis qvâ lis itaqve personarum notandum est, qvibus morbis aliqvis laboraverit, aetate, qvà constitutione, & similia. Ita felicius procedere potest Medicus in aliis morbis, qvi forte subjectum illud occupabunt.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 2 157","label":"DE EXCERPTIS AD DISCIPLINAS ET","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-2/157","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-2/157"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 2 157-2","label":"DE EXCERPTIS AD DISCIPLINAS ET","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-2/157-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-2/157-2"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}