{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 2 56","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 2 56","ref":"56","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-2/56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-2/56","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-2/56.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":477,"text":"Debent vero hîc intelligi loci contrarii: nam Aristoteles directos posuit. Postqvam itaqve primò thesis posita est, subjiciantur enthymemata; Jurisprudentiae dignitas non est tanta I. quod in rebus minutis versetur, ex loco Aristotelico lib I. c. 9. 533.n. 25. & qvae eximia sunt 2. qvod omnibus nota minus sint in pretio, Aristot. lib. 2. c. 9. n. 26. qvae uni sunt propria. 3. Qvae avaritiae vel ambitionis gratia novantur, saepe ad libidinem hominum, ea parum aestimanda. Ex loco contrario ejusdem capitis §. 3. 4. Qvod in ea multa sint depravata & corrupta, ideoqve ejus ars contemnenda: ex loco contrario lib. Icap. 7. §. 43. n. 40. Stabiliora infirmioribus sunt meliora. 5. Qvia juris prudentia τὸ ῥητὸν potius respicit, qvam aeqvitatem. Arist. c. 13§. 65. n. 4. Seqvuntur argumenta, qvae utilem esse negant jurisprudentiam ad gratiam parandant, ex loco Hinc sequitur argumentum à facilitate, è loco AAristotelis Contrario lib. ic. 9. §. 26. ristot lib. i.c.7. n. 19. Difficilius est faciliori: jurisprudentia verò facilis. Qvod ostendit Cic, qvatuor specialibus argumentis, i. qvod jus omnes sciant. 2. qvod praeceptis minime obscuris contineatur. 3. quod ab homine vehementer occupato disci possit. 4. quod neqve jus scriptum vel non scriptum sit difficile, è loco speciei, Jam seqvuntur argumenta comparantia, quae ostendunt, juris prudentiam postponendam eloquentiae & arti militari. Eathymema primum petitur ex Aristot. lib. I Rhet.c. 7. n. 43. Qvod plures expetunt, melius est eo, qvod pauciores: plures vero expetunt eloquentiam, qvam jurisprudentiam: illam vero quoniam propter difficultatem assequi nequeant, ad juris prudentiam deveniunt. Enthymema secundum est ex Aristotele ibid ns. Qvae majus aliqvod bonum efficiunt, meliora sunt: Eloquentia autem majora commoda affert, qvam jurisprudentia: quae per enumerationem explicat Cicero Enthymema tertium petitum est ex eodem loco n. 9. & 10. Qvod minus altero indiget, melius est eo, qvod indiget; & qvod sine altero potest esse, melius est eo, qvod sine eo non esse potest. Eloquentia sine juris prudentia esse potest, jurisprudentia vero non sine eloqventia, qvia responsa & decreta) Ctorum firma esse nequeunt, nisi Oratoris defensio adsit, & illaipsa qvoqve eloqventia opus habeant, ut confirmentur: imo plane interdum enerventur. Qvartum Enthymema est è n is. ejusdem cap. Qvod majoris principium est, melius est eo, qvod minoris est principium &c. Rei militaris peritia & Eloqventia homines ad summas dignitates evehunt; qvod non facit Jurisprudentia. Enthymema qvintum ex eodem capite est, n. 39. Diuturniora meliora sunt brevioribus; Eloqventiae usus diutius, qvam surisprudentia, durat, qvae prolixe deducit Cicero. Sextum Enthymema ex eodem capite est, n. 3. & 68. Meliora sunt, qvibus positis alterum seqvitur. Bonum & utile est Reipublicae, qvodconservet statum. Propter remmilitarem, non jurisprudentiam, Roma omnium princeos est facta, ideoqve juris prudentiae praeferri debet. Atqve ita Locus hic Communis tractatus est à Cicerone. Si qvis jam contrariam thesin velit, is notet locum contrarium Ciceronis ex Oratione pro Caecinna, ubi ille prolixe de Jure & JCtis agit. Affert primo qvatuor argumenta, qvibus dilemmate eleganter respondet, qvae omnia ex illo notari possunt. Addit postea 7.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 2 55","label":"THYMEMATICIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-2/55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-2/55"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 2 57","label":"THYMEMATICIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-2/57","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-2/57"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}