{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 2 61","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 2 61","ref":"61","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-2/61","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-2/61","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-2/61.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":427,"text":"Omnis ex his ars noscendi homines, cum iis conversandi, exsculpitur, quam cum praesupponat Orator (Scire enim debet ille, cum quibus sibi agendum) longè felicius pieniusqve, quam è Chrysippo & Crantore, sibi philosophiam practicam formabit. Quod cum probe nosset Vir summi judicii & πολιτικώταος Grotius. Terentii fabulas legens, cum eam ob causam reprehenderetur ab aliquo, quasi rem se indignam faceret, respondit illi: Alia legimus in his pueri, alia viri. Ipse Lutherus noster, ut refert in praefatione libelli de Synonymiâ Terentii Basilius Faber, tanita voluptate Terentii fabulas evolvit, ut à negotiis vacuus duorum mensium spatio bis percurrerit integrum exemplar, atque in ejus lectione deprehensus dixit: perspicere se demum familiari Terentii lectione, quid artificii in eo autore inesset. Ne fabulas quidem ipsas hic excipimus, estque eo in genere Phaedri Fabulis nihil elegantius. Ut enim ex historia elucet typus rei gestae, atqve ex illo typo characteres hominum, vel virtutum, vel vitiorum: ita è fabula velut qvodam simulachro ficto rei gerendae, ut gestae, typus & character proponitur. In animo habebat Nathan Chytraeus, omnes Terentii Comoedias, notatis morum & affectuum characterismis in lucem edere. Qvi profecto labor fuisset longè utilissimus: sed solam ille fabulam Adelphos speciminis loco edidit, unde & nos suprà nonnullos canones excerpsimus. Memini fuisse, qvi pro Thematibus in latinam lingvam vertendis discipulis sermones Germanicos proposuere, perpetuo contextu è Comoediis Plauti & Terentii, eorumqve characteribus formatas, insigni cum juventutis fructu. Ut Codex Morum, ita Codex Affectuum qvoqve instituendus est. Argumenta enim Pathetica pro movendo auditore inserenda sunt Orationibus omnibus, praecipuè iis, qvae in singulari aliqvo affectu versantur. Doctrinam hanc de Affectibus plenissime tractavit Aristot. Rhetor.2. à cap. 1. ad II. Ubi legendus est diligentissimus ejus Commentator Schraderus. Disponendus itaqve hic est liber secundum affectus, qvi titulos generalissimos repraesentant. Sub singulis affectibus speciales tituli ponantur. 1. Qvi? 2 Ob qvae. 3 Adversus qvos. Adjici his qvartus titulus potest: Charicter. Primum enim noscendus est affectus ex charactere suo. Secundo cognosci debet, qvi soleant in tales affectus esse proni, ut sciamus, qvibus personis qvos affectus tribuamus, vel ex nostro, vel ex aliorum ingenio. Tertio, qvibus de causis. Hinc patet, qvo in loco Orator enthymematibus affectuosis uti lebeat. Nam e. g. si iram provocet contemptus, constat ex illa causa, hoc affectu utendum esse. Qvarto, erga qvos affectus tales induamus, ut sciat Orator, an enthymematibus talibus uti possit apud suos auditores, an sint illi homines, qvi istis enthymematibus moveri possint. Ubi in subsidium sumi potest codex morum: alii enim aliis pro conditione fortunae & munerum in hos illosve affectus sunt proniores. Possunt & in his affectibus plures numerari, qvos omisit Aristoteles & recenset Schraderus Coment. in cap. 1. lib. 2. p 207. e. g.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 2 60.4-5","label":"60.4 to 60.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-2/60.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-2/60.4"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 2 62","label":"THYMEMATICIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-2/62","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-2/62"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}