{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 108","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 108","ref":"108","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/108","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/108","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/108.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":326,"text":"quondam Collegae mei honoratissimi, Sebastiani Wirdigii Medicina Spirituum, potest. Sed de his in Polyhistore Physico pleniùs 15agemus.* Multa, & quidem longè plura quam edita sunt, à Paracelso scripta sunt, quae hinc illinc a curiosioribus asservantur. Meminit in Exercitationibus suis nuper editis Clariss. Wagenseilius Manuscripti alicujus Paracelfici, quod illi in Bibliothecâ Scorialensi monstravit Bibliothecarius, unde ille arcanum illud Steganographicum è sanguine humano parandum descripsit: cujus ope amici toto orbe sejuncti omnia animi sensa plenè planèque invicem communicare possunt. Sed ille liber cum caeteris fortè in cineres nupero incendio redactus est. De Chemiae scriptoribus, quandoquidem Chemiae scientia quasi solum aliquod omnibus occultioribus operationibus naturae substernit, nunc aliqua adnectenda videbantur: De quibus cum singulari olim dissertatione egerimus, nunc paucula ὡς ἐν παρόδῳ tangemus. (8b) Sunt, qui totam hanc artem ideo suspectam habent, quod vel nulli sint antiqui autores, vel plerique Pseudonymi. Fuit illa jam ab antiquissimo tempore per sapientes non tam scriptis, quam vivâ informatione, propagata, & ipsius rei sublimitas facilè à nominis 27 sui professione autores excusat. * Tota illa gentilium Mythologia hunc sibi scopum praefixum habet, quod à viris doctissimis Michaële Mejero in Arcanis arcanissimis, Blasio Vigenerio in Commentario in Philostrati tabulas, Joh. Petr. Fabro in Panchimico ostensum est. Commendat Nicolaus Antonius Autor Bibliothecae Hispanicae eo in genere Johannis Baptistae Suarez de Salazar Gaditani Mythistoricum Astronomicum, sive de Mythologia terrestri & coelesti, librum, quo arcana omnia Physiologiae mysteria confictis numinum appellationibus olim apud Ethnicos adumbrata revelavit. Sed imperfectum illud opus relictum est. Nuper verò egregium ejus specimen Jacobus Tollius, elegantis vir ingenii omniumque literarum, in Fortuitis suis Criticis dedit: Qui se pleniorem illam Mythologiae explicationem adornaverit, omnes illi concedant necesse est, quò pleniorem ad physicam experientiam eruditionem (bb) Conferri merentur, quae Sententiae Morhosianae, de Chymia Secretiori sub Fabularum Ethnicarum involucris abscondita, b. I propositae, opposuit Celeb. Tenzelius, in Dial. Cap. XI. de libris Physicis secretioribus, praecipuè Chemicis. nem affert. * Falsum est, deesse huic arti antiquos autores. Nam pro Herme18 tis aliorumque scriptis ita militavit Borrichius, ut superior ex illâ pugnâ discesserit.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 107.4-5","label":"107.4 to 107.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/107.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/107.4"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 109.1-4","label":"109.1 to 109.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/109.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/109.1"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}