{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 11-2","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 11-2","ref":"11-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/11-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/11-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/11-2.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":425,"text":"(c) In praefatione istius operis multa magnifica tibi promitti videas, & quaedam his, quae diximus, affinia. Sed longissimè ab illo abest instituto; nam nihil aliud, quàm Encyclopaediam continuo orationis, elegantis tamen & concinnae, filo deductam velut in compendio proponit: nec tamen omnem illam, nec methodo illâ ordinatam, quae capi à quoquam possit. In quinque libros illam dispescit historiam, quorum 1. de Naturâ. 2. de Prudentiâ. 3. de Principatu. 4. de Sapientiâ. 5. de Literaturâ agit: Sub quibus quasi summis capitibus omnium scientiarum & artium comprehendit argumenta. Non placet ista methodus, quam ex suo Autor ingenio confinxit, ut quae nimis generalis ac confusa, & velut per lancem saturam omnia congerit, melius per series ac ordines regularum ac principiorum deducenda. Tentavit & nostrâ aetate circa Historiam literariam aliqua Petrus Lambecius, (d) cujus in lucem quoque prodiit hoc titulo liber Hamburgi editus: Prodromus Historiae literariae, quâ continetur partim quidem generalis narratio, origo, incrementa, mutationes, interitus & instaurationes omnium linguarum, scientiarum, Facultatum & artium liberalium, secundum Chronologicam successionem seculorum omnis avi; partim autem specialis recensio virorum & foeminarum illustrium. Sed primordia istius operis procul dubio utilissimi tantum jacta sunt, quibus si opus plenum & perfectum superstruxisset, benè de re literariâ mereri potuisset: quanquam tamèn neque ad omnia Verulamii placita respexerit, aut illo ordine Promissi tamen sui memor, sub finem methodoque tractaturus fuisset. lib. V. Commentariorum de Bibliothecâ Vindobonensi, denuò sperare nos jubet Syntagma universae Historiae literariae divisum in 40. secula ante Christum, & in 17. secula post Christum natum: quod XXIV. commentariorum de Bibl. Vindeb. libris loco Indicis Chronologici Universalis subjungendum, ac simul Prodromum antea editum innumeris locis augendum. Sed fata huic labori intercesserunt. Quanquam ea fuit librorum, quos promittebat moles, ut spes illi inchoare longas non licuerit. Optimè verò ab illo institutum hoc fuit, quod Syntagma illud magni operis de Bibliothecâ Vindobonensi complementum voluerit: dimidium enim istius operis penè confecit, qui Bibliothecam justo suo ordine concinnatam, eamque non modicam sed ferè (c) Christoph. Mylaei Libri V. prodiere Basileae A. 1551. in fol., & denuo, sub Titulo Hermetis Academici, curante Joh. Georgiô Müllero, Noribergensi, J. U. D. & Consiliario Saxo-Coburgico, Jenae A. 1624. in 8vo. (d) Pet. Lambecii Prodromm Historiae Literariae Hamburg. A. 1659. in fol. est excusus. ferè universalem habet; qualis ista Vindobonensis, quae locupletissima est, & ab Autore librorum deficientium titulis aucta. Vel ex solo illo ordine, quem in libris collocandis observare jubet Gabriel Naudaeus in libro de instruendâ Bibliothecâ Gallicè scripto, historia aliqua educi potest. Notari autem ista vult, ut 1. libri Facultatum & artium ponantur. 2. Veteres & novi autores in linguâ, quâ scripsere, & hinc versiones omnes. 3. Qui partes scientiarum tractant. 4. Commentatores. 5. Scriptores particularium rerum. 6.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 10-2","label":"DE HISTORIA LITERARIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/10-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/10-2"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 12-2","label":"DE HISTORIA LITERARIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/12-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/12-2"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}