{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 112.1-4","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 112.1-4","ref":"112.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/112.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/112.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/112.1.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":342,"text":"* Esto verò, non 30 esse haec Graeca Ostanis tempore scripta, potuerunt illa longe tempore post in Graecam linguam esse conversa; ac fortè illa ultima verba, unde non ab antiquo Ostane, sed à Christiano aliquo scriptum hoc fragmentum conjiciebat Reinesius, quibus gloria Deo & Filio & Spiritui Sancto acclamatur, Christiani cujusdam manu prioribus pietatis causâ adjecta. Rectè vero Reinesius Scaligerum reprehendit, qui Ostanem Democriti Mystagogam ex eo neget, quod Ostanem Xerxes in Graeciam comitem, (de quo Plin. lib. 30. c. 1.) noscere per aetatem non potuerit, cum ex Herodoto Laërtius testetur, Xerxem in Graeciam transeuntem cum exercitu apud Democriti Patrem divertisse. Caeterum ad Persas victores illam in Aegypto custoditam Smaragdi tabulam, quae igneratam universi orbis concordiam descripsit & maximam Magiae partem absolvit, transiisse queritur Gaulminus praefatione ad Theodorum Prodromum: Cum Graecorum Medici divam Medicinam plebi prostituerent, cujus interiora olim Reges & Sacerdotes sibi vindicabant. Sequuntur Ostanis fragmentum in codice illo Democriti Physica & mystica seu arcana, Reinesio, ut vidimus, pro supposititiis habita. Nolo hic post Roscium saltare: nam, quae Reinesius hic pro νοθεία affert argumenta, quae omnia cum plurimis aliis à Conringio in libro de Hermeticâ medicina allata sunt, à doctissimo Borrichio ingeniosissimis rationibus in Vindicatione Hermetis eliduntur. In scriptorum Democriti titulis colligendis sollicitissimi fuere Borrichius d. I. & in suâ Historia Philosophicâ Abr. Gravius lib. 3. cap. 1. qui illic 32 legatur.* Memorabilis praeterea ille locus è Cedreni Comp. Hist. pag. 121. Ed. Paris. adduci de Democrito meretur, qui ex antiquioribus scriptoribus omnia accepit, si quis fortè de Cedreno cavillari velit. Τότε καὶ Δημόκριτος ἐγνωρίζετο φιλόσοφος, ὃς ἐδίδασκε πρὸ τοῖς ἄλλοις, ὅτι δεῖ τὸν φιλοσοφεῖν ἐθέλοντα, παντῶν ἀπέχεσθαι κακῶν, σωφροσύνην ἀσκεῖν, καὶ πάντα ὀρθῶς νοεῖν καὶ πράττειν, καὶ οὕτως ἔστι τὸ ἐννεαχράμματον μαθεῖν· καὶ οὗτως(φησὶν) ὄψει τὴν ὑιὸν τοῦ Θεου λόγον, τὸν ἀπαθῆ, παθητον νεοφανὴ. Vertit ita Xylander: Ea aetate Democritus innotuit, Philosopus: qui praeter alia docuit, eum, qui velit philosophari, debere omnibus abstinere vitiis, temperantiae studere, omnia recte agere & facere: ita demum licere cognitione eorum, quae novem literis notata sunt, potiri. Sic (inquit) videbis filium Dei verbum omnis perpessionis expers, quod ipsum denuò perpessionibus obnoxium apparuit.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 111","label":"DE LIBRIS PHYSICIS SECRETIORIBUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/111","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/111"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 112.5-6","label":"112.5 to 112.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/112.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/112.5"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}