{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 114","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 114","ref":"114","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/114","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/114","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/114.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":429,"text":"Deinde telum imbelle sine ictu est, cum ita colligit: In toto opere Synesii, neque in Epistola 57, quâ omnem vitae historiam, genus, familiam, variosque casus describit, ulla fit mentio vel Dioscori, vel hujus artis: ergo falsum est, ejus scripti autorem esse Synesium. Quasi verò, qui illa sacra tractant, nomen suum omnes furno redeuntes scire lacuque gestiant. Videmus in Villanovani scriptis medicis, in Alberti M. operibus, Chimica omnia ab editoribus secludi, quod stultis quibusdam hominibus etiam ad νοθείαν horum scriptorum magnum argumentum est, cum tamen nihil certius sit, ab ipsis esse scripta, sed dum vixerunt, dissimulata. Ita enim plerumque fieri solet, ut viventes autores illa celent, nec, nisi paucis quibusdam amicis, scribant: quae post mortem editores, ne scilicet contagium aliquod cetera ab iis scripta trahant, omittunt, vel etiam ut μυστικώτερα seponunt. Non desunt tamen aliqua hujus artis vestigia in Epistolis Synesii, ut in epistolâ 142. ad Herculeanum, cui quaedam propalata Philosophiae mysteria exprobrat. Extat & in Gallicâ & nuper in Germanicâ linguâ tractatus nomen Synesii Abbatis praepositum habens, quique è Caesareâ Bibliothecâ editus fuerit. Sed Lambecius nullum alium Abbatem, quam hunc Episcopum, novit, ac praeterea ille tractatus planè alius videtur. Epistola verò ad Dioscorum à nondum Christiano scripta videtur, quod ex inscriptione colligit Lambecius. De Zosimi scriptis Chemicis, quae non Salmasius, ac ne ipse quidem Conringius, in dubium vocat, Reinesius tamen scrupulos aliquos injecit. Dicit, non omnes illi libros adscribi posse, quia in illis mentio quorundam simplicium fiat, quae veteribus Graecis ignota, & à Persis & Arabibus demum inventa, ut Bελιλὲν, Νατήφ, Θένακαρ, Τοθία, τάλκ, Χάλκ &c. Unde colligit, demum post Persarum & Arabum tempora, 900. annis circiter à nato Christo, cum Graeci artem perditam à Persis & Arabibus reducere in Graeciam vellent, hos libros esse scriptos: quod si attendisset Salmasius, caput illud περὶ ποιήσεως χαλκοῦ ξανθοῦ, quod in codice Altenburgensi βαφὴ τοῦ Iνδικοῦ σιδηρου inscribitur, Zosimo non adscripsisset.* Verum unde novit Reinesius, illa simplicium nomina Graecis fuisse ignota ante haec tempora? Metallica illa pleraque nomina sunt, de quibus Graecorum Medici vulgares parum solliciti: Unde novit à Persis & Arabibus illa esse profecta? In studiis peregrinis peregrinae etiam voces frequentari solent. Quomodo tempus perditae & recuperatae apud Graecos artis definiet? Quomodo caput unum ex toto libro alii autori adscriberet Salmasius? Nam quod illic allegatur Zosimi nomen, non insolitum in illis libris est, quorum celari autores solent. Ne quid dicam de glossis marginalibus, quae in textum ipsum librariorum culpâ transire solent. Majoris momenti objectio illa est, quod capitulo hujus libri, quod βαφὴ σμαράγδου inscribitur, ac Zosimo Salmasius tribuit, Arabici & Muhammedici Philosophi σοφοὶ Ἰσμαηλιτῶν laudentur: Unde appareat, non veteris Zosimi, sed junioris Cap. XI. de libris Physicis secretioribus, praecipuè Chemicis.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 113","label":"DE LIBRIS PHYSICIS SECRETIORIBUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/113","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/113"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 115","label":"DE LIBRIS PHYSICIS SECRETIORIBUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/115","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/115"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}