{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 116","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 116","ref":"116","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/116","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/116","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/116.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":254,"text":"quibus proponuntur ab Anonymo testimonia de Christianâ religione è gentium scriptis, eum Autorem ἀπὸ τῶν χημευτικῶν Ζωσίμου λόγων (è frigidis Zosimi libris, vertit Andreas Schottus) multa desumsisse ait. Hic vero intelliguntur nulli alii Zosimi libri, quam χημευτικοὶ λόγοι, Chimici sermones: de quibus Suidas. Malè enim vertit illa Schottus, quae non intellexit, & vi41 tiosa apud Photium lectio est. * Ex eo tamen apparet, Zosimum τῶν χημευτικῶν autorem & historiarum pro uno eodemque Photio habitum esse: nisi fortè & ille in eo erraverit. Lambecius, ut haec conciliet, ait, Platonicis Philosophis χρυσοποιίας arti deditis in multis convenisse cum Christianis. Sed ista frigida conciliatio dubium omne non tollit. Ego tamen in illâ persevero sententiâ, ut hunc Zosimum Chimicum Alexandrinum à Thebano Panopolita 42 distinguendum existimem.* Anonymum vero illum, cujus codicem recensuit Photius, ego quoque Chimicae arti addictum fuisse existimaverim, & hujus ductu praecipuè ad illa de Christianâ è Gentilibus religione testimonia colligenda impulsum fuisse: quae Photius, ut hujus rei omnino ignarus, pro fabulis & superstitiosis habuit. Nam & hodie sunt, qui τύπον rerum divinarum in his naturae mysteriis quaerunt. Fuere in his libris, Photio memorante, testimonia locaque integrorum etiam librorum, non modo Graeca verum etiam Persica, Thracica, Aegyptia, Babylonica, Chaldaica, quin & Italica, ex iis, qui apud singulas harum gentium doctrinâ clari haberentur. Qui liber, si hodie extaret, cum magno rei Christianae fructu legeretur.* Ille tamen Zosimus, quicunque tandem fuerit, quod in ipso reprehendit Reinesius, superstitionibus Aegyptiacis & Platonicis speculationibus supra modum fuit deditus, & multa prophetica in Sacro Codice loca ad miseram hanc artem, ut vocat Reinesius, applicuit. Sed illa nunc quidem excutienda non sumam; neque","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 115","label":"DE LIBRIS PHYSICIS SECRETIORIBUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/115","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/115"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 116-2","label":"116","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/116-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/116-2"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}