{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 118","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 118","ref":"118","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/118","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/118","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/118.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":427,"text":"Illum esse Christianum ait; hunc Ethnicum; nam gentili religioni addictum vocat Photius; sed Chimicum illum Christianum esse, loco ex ejus scriptis adducto probat Borrichius: quem ante Constantini M. tempora vixisse non contemnendis suspicionibus ostendit. Nihil ergo certi definiri potest, quo tempore vixerit Olympiodorus. Certum tamen est, non vixisse extremis Graeciae temporibus, quod volebat 47 Salmasius: post Zosimum tamen, Chimicum scilicet illum. * Nam, quod attinet ad illum locum, quem Philippus Labbeus, notis ad Eclogas Photii de Olympiodoro, quae Corpori Historiae Bizantinae insertae sunt, è Zosimi historiarum libro 5. profert, quo Zosimus Olympiodori historiam citat, is satis benè expediri potest. Locus ita habet, Leunclavio interprete: Hinc ad Ravennam (ea metropolis est Flaminiae, prisca sanè civitas, colonia Thessalorum, Rhene dicta, quod eam aquae ab omni parte circumfluant; non autem propterea, velut Olympiodorus ille Thebanus ait, quod Remus Romuli frater hujus urbis conditor fuerit: Hoc enim Quadrato relinquere debuerit, qui de hac urbe in historiâ Imperatoris Marci id commemoravit) ad Rapennam igitur hanc &c. Non probo Lambecii sententiam, qui non solvit hunc nodum, sed Alexandri gladio secat. Operosè enim probare nititur, totam hanc parenthesin scholion esse anonymi cujusdam Grammatici, ideoque delendum. Non opus, me quidem judice, tanto apparatu erat, & frustra hic in simpulo fluctus movet Lambecius. Quare enim Zosimus Olympiodorum testem vocare non possit, qui eodem tempore vixerit & scripferit? Nam sanè Olympiodori librum legere vivus Zosimus potuit, atque ex eo quaedam adducere; Quod ab aliis saepè factum vidimus. Quae Cleopatrae tribuuntur, ars auri faciendi, aenigmaticis characteribus scripta, & de ponderibus & mensuris excerpta, incertae fidei visa sunt: caetera libri hujus postremi è Geoponicorum veterum libro descripta: extremum ejus schediasmatis à recentiori aliquo Graeculo assutum, ut ostendunt voculae illae μόδης, κούμουλος, quas vetus Graecia ignorat. Stephanus tamen Cleopatrae cum Ostane colloquium adducit: Quae per temporum rationem consistere non possunt; nisi fortè quemvis alium ejus nominis, quam Ostanem, vel primum vel secundum, fingamus, aut fortè Ostanes secundus arte suâ tam longaevum se fecerit. Extat tamen in Regia Bibliotheca Paris. liber Comarii Philosophi Sacerdotis, qui docuit Cleopatram divinam artem. De quo nihil o50 mnino dicere possumus, genuinus, an supposititius liber sit. * Similis farinae sunt, Cap. XI. de libris Physicis secretioribus, praecipuè Chemicis. sunt, quàs è Bibliotheca Goldasti in insigne Priapejorum suorum ornamentum, dignissimum sanè hac patellâ operculum, Scioppius producit; Cleopatrae, Antonii, & Q. Sorani Medici epistolae mutuae, quibus de libidine Cleopatrae, eâque per artem medicam frenandâ, agitur. Franciscus Philelphus lib. 6. Epist. ad Philippum Medicum, easdem subinnuere epistolas videtur, cum scribit: Memini, cum nuper esses Mediolani, vidisse apud te vetustissimum quendam codicem, qui Medicorum plurium scripta complecteretur, ut Cornelii Celsi, & utriusque Sorani, & Apulei & Democriti, & quarundam etiam mulierum.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 117.4-5","label":"117.4 to 117.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/117.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/117.4"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 119","label":"119","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/119","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/119"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}