{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 125.1-4","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 125.1-4","ref":"125.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/125.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/125.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/125.1.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":332,"text":"Joanne θερμὸν, istud Θεῖον πῦρ antiqui Theologi observarunt: quibus ille ὑιὸς βροντῆς, βροντόφωνος & βροντόπαις, ob incomparabilem & sublimem eloquentiam, dictus fuit. Ex hoc impetu visi sunt Oratores, citra ullam meditationem, ad dicendum prosilire, in extremis periculis, in Reipublicae necessitatibus. Vidimus Oratores sacros, divino quasi spiritu ductos, extemporali eloquentiâ plus praestitisse, quàm elaboratis orationibus alios.* Talem no11 bis Franciscanum illum Erasmus lib. 14. Epist. 15. depingit, cujus memorabile exemplum ab omnibus legi meretur. Rogatus, inquit Erasmus, à me samiliariter, quibus modis praepararet animum suum iturus ad concionandum: Respondit, se solitum in manus sumere Paulum, & in ejus lectione tam diu commorari, donec sentiret incalescere pectus. Illic haerebat addens igneas ad Deum preces, donec admoneretur esse tempus incipiendi. Nonnunquam septies concionabatur uno die, nec unquam illi deerat sermonis eruditi copia. Dignissima lectu est tota haec de illo Viro Epistola, quae Ideam prudentis piique Theologi in ejus vitâ depingit. Miraculum aliquod istius temporis dixeris. Poëtas qui non humanâ, sed Deorum lingua, loqui dixit, aliquid homine 12 majus in illis agnovit: scilicet τὸ θεῖον, quod adeo in his studiis dominatur, ut sine ἐνθουσιασμῷ illa jaceant frigeantque: Quare & Vates dicuntur, seque ipsos ἐνθουσιαζομένους profitentur. Quis non de furore Poëtarum tam apud Poëtas ipsos, quam alios legit? Sed illum divinum nominabat Plato, suntque qui peculiaribus eâ de re libris agunt. Divinus ille maximè furor, cum in hymnos divinos fertur. Plato in Dialogo, qui inscribitur των sive περὶ Πλιάδος Poësin omnem ab inspiratione esse contendit. ὁ θεὸς inquit, ἀυτός ἐστιν ὁ λέγων, διὰ τούτῶν δὲ φθέγγεται πρὸς ἡμᾶς. Deus ipse est, qui per illos loquitur, & nos inclamat. Et ibidem: ἐν τούτωγὰρ δὲ μάλιστα δοκει ὁ θεὸς ἐνδείξασθαι ἡμὶν ἶνα μὴ διστάζωμεν, ὅτι οὐκ ἀνθρώπινά ἐστι. In hoc maximè DEus ostendisse videtur, nobis disputandum non esse, quin divina potius quam humana sint haec poëmata. Hoc, inquit, Deus eo indicare voluit, cum de industria per ineptissimum poëtam pulcherrimam cecinit melodiam. Quare non ineptè hic Plato annulorum magnetis contactu cohaerentium exemplo hunc, à divino spiritu per alios poëtas propagatum, afflatum nobis ob oculos posuit.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 124","label":"DE EO, QUOD IN DISCIPLINIS DIVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/124","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/124"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 125.5-6","label":"125.5 to 125.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/125.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/125.5"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}