{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 127","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 127","ref":"127","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/127","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/127","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/127.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":258,"text":"Si culta aliqua & elaborata cui offeratur oratio, isque in illâ artificium indagaturus sit; Quis propiùs scopum feriret? illene qui literas & syllabas numeraret; an verò qui in partes suas, quibus proximè componitur, in enthymemata, in schemata, dissolveret? Nullum est in rerum natura φαινόμενον, quod expedire feliciter possumus. Vertamus in omnes partes, secemus in particulas, plusquam κυμινοπρίσται, haerebimus semper, & tandem in incognito aliquo nobis subsistendum erit Quod cum videret Henricus Morus, Philosophus Anglus, Principium aliquod Hylarchicum commentus est; alii alia κρησφύγετα quaesiverunt. Ac sane θεῖον hîc aliquod subest, verum illud ἡγεμονικον, quod impellit, movet, dirigit, jungit, format corpora: quo ignorato, omnia nobis ignorari necesse est. Videamus admirabilem illam rerum γένεσιν. Omnia mysteriis plena sunt. Ipsa illa rerum semina divina manu in puncto aliquo & centro obsignata videntur, unde quasi ex nihili utero procedunt corpora. Nam quod in semine ἐνεργητικὸν est, non nisi intelligentiâ comprehenditur: caetera, quae oculis videmus, manibusque palpamus, parum ad corporis compositionem conferunt. In Vegetabilibus, ubi è punctulo frutex germinare incipit, caetera concidunt atque ut rejectanea separantur. Quae in formanda porro corporis machinâ est naturae solertia! qui progressus! Quos ubi attenta mente respexerimus, attoniti manus saepe tollemus, & mirabilem in operibus suis Deum deVidit hoc, qui tamen omnia in fortuitis posuit, & suis ratiunpraedicabimus. tentavit, cum hos, quasi ἐνθουσιασμῷ abreptus, versus funculis explorare Multa tegit sacro involucro natura, nec ullis deret: Fas est scire quidem mortalibus omnia; multa Admirare modò, nec non venerare: nec illa Inquires, quae sunt arcanis proxima: namque In manibus quae sunt, haec nos vix scire putandum est. Est procul à nobis adeo praesentia veri. Nihil nunc de","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 126","label":"DE EO, QUOD IN DISCIPLINIS DIVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/126","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/126"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 127-2","label":"DE EO, QUOD IN DISCIPLINIS DIVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/127-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/127-2"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}