{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 127-2","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 127-2","ref":"127-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/127-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/127-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/127-2.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":184,"text":"iis dicemus, qui corporum μεταμορφώσεις, qui infinitas propemodum multiplicationes instituunt; quod in metallis à naturae mystis factum est; nihil de corporum magnetismis & sympathicis affectionibus, quae innumerae in naturâ sunt, unde omnis illa magia oritur. Sed arcanior illa scientia, in omnibus penè gentibus, à sapientioribus quibusdam custodita est, ne in vulgus efferretur. Huc omnis illa Mythologia, omnia Aegyptiorum Hieroglyphica, tendunt. His enim involucris divini illi thesauri teguntur. In Mathematicis porro scientiis quid non divini est? Hic Numerorum do-19 ctrina primam se offert, tota merito divina vocanda. Quantae, quam arcanae numerorum potestates sint, ne in hunc quidem diem satis cognitum est. Quod cum bene nosset Pythagoras, non invenit commodiorem rationem, quà Philosophiae suae secreta celaret; & intelligentibus tamen omnia panderet, quam si numeris suis, quos formales recte dixeris, absconderet. Cum enim Numeri nominantur, non intelliguntur nisi naturae occultae proportiones, progressus, operationes, revolutiones à Deo ipso definitae. Quomodo non difficile admodum est omnia divinae humanaeque sapientiae mysteria illis adumbrare. Non credat quis temerè fieri, sonos septenario, numeros novenario absolvi; Atque hinc per easdem ἀνακυκλώσεις in centenariis & millenariis reduci. Illic abstrusarum rerum typi latent, atque iis quasi praefigurantur.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 127","label":"DE EO, QUOD IN DISCIPLINIS DIVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/127","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/127"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 128","label":"DE EO, QUOD IN DISCIPLINIS DIVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/128","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/128"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}