{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 128","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 128","ref":"128","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/128","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/128","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/128.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":333,"text":"In quibus, velut in tenebris palpitant, qui tamen quasi per nebulas vident, Autores, quorum de numerorum mysteriis integra extant volumina. Iσορούμενα tantum illa sunt, non φιλοσοφούμενα. Radix & quasi Pater omnium numerorum Monas est. Prima ex illa surgit Dyas, quae per Triada quasi in consonantiam & unitatem reducitur. Hinc illa Τετράκτυς per quam, ut rem sacram, non sine causâ jurabant Pythagoraei. Quinarius iisdem τροφός, item γάμος dicitur, quod ex binario & ternario, quasi ex femina & mare conflatus sit. Divinus aliis dicitur. Hinc illa πέμπτη φύσις Aristoteli, imo & Platoni & Platonicis celebrata. Alii πέμπτον στοιχεῖον, πέμπτον κόσμον χῆμα πέμπτον, ἀρίστον στοι20 χεῖον appellant.* Septenarium omnium μυστικώτατον esse nemo nescit.* Mi21 rabile est, quod de ejus virtute Fluddius in libro de Microcosmi historiâ tr. 1. sect. 1. lib. 1. consignavit: Ego, inquit, hominem doctissimum novi, qui virtute hujus numeri Septenarii, cujusdam quasi oraculi adsistentiâ, quaestiones dubias atque ancipites resolvere non dubitavit, atque etiam de occultis, tam praesentibus quam futuris, quodammodo divinare pollicitus est. De Geometria idem nobis dicendum est; nam & numerorum rationes lineae & corpora sequuntur. Quare & Plato Deo dignum opus habuit, quem ille ajebat perpetuo γεωμετρεῖν. Circuli & trianguli arcana ne nunc quidem omnia exhausta. Quas non cruces mathematicis illa Circuli quadratura figit! Et tamen illam rerum haec universitas quotidie nobis ob oculos ponit. Nimirum ut Deus summus omnium rerum Architectus est, qui numero pondere & mensura omnia fecit: ita illud ἀρχιτεκτονικὸν rebus inseruit, quod iisdem progressibus, eâdem motus successione, semper operatur. Hoc perpetuum illud movens, perpetuumque mobile est: In quo inveniendo quam sudant Mathematici! * Optica, quae radium metitur, in ipsa quidem luce tota occupatur. Sed quamquam illa oculis omnium patet, quamquam ejus beneficio omnia apprehendimus, ejus tamen naturam, nemo tam oculatus est, qui verè indaget. Annon miraculo propius, & propemodum divinum est, per unum punctum omnium rerum ideas cum coloribus ipsis transmitti. Nihil de speculis & telescopiis dicemus, quae omnia etiam remotissima exhibeant: sunt enim qui dari illa posse existimant: nihil de iis Baptistae Portae speculis, quae rectâ lineâ in infinitum urant. * Nam etsi impugnant illa multi, rationibus quidem non contemnendis: ta.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 127-2","label":"DE EO, QUOD IN DISCIPLINIS DIVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/127-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/127-2"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 129","label":"DE EO, QUOD IN DISCIPLINIS DIVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/129","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/129"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}