{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 130.1-4","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 130.1-4","ref":"130.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/130.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/130.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/130.1.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":346,"text":"Procedimus ad moralem & Civilem doctrinam: Quae quanquam in nego-29 tiis, ab arbitrio hominum pendentibus, consistere videntur, inque eorum principiis nunc adeò fluctuant nonnulli, ut pleraque ἐυρίπιστα illis sint, quae sancta fancta omnibus esse debebant; sunt tamen in illis aeterna, divina, inconcussa, ad quae hominum actiones ordinandae sunt, vel si illae evagantur, in ordinem rediguntur, aut eò diriguntur, potentiore manu, quo divina tendit providentia. Quoniam verò non nisi agendo virtutes nobis paramus, in ipsa illa 30 actione τὸ θεῖον se maximè ostendit. * Virtus quae Heroica dicitur, divino impulsu excitatur; ac fato saepe fieri solet, ut ad res magnas gerendas, ad regna firmanda, ad imperia amplificanda, hostes subigendos, divinitus animentur homines, incredibilia viribusque humanis majora tentantes.* Hinc illae apud Historicos, cum memorabilia facta describunt, voces: Deo quodam assiduè incitante: quodam quasi instinctu Deorum concitatus fecit: οὐκ ἄνευ θεοῦ, non sine Deo. Ipsas in nobis inclinationes quas sentimus, bono aliquo genio nobis incussas credere possumus: Quare nec obniti illis debemus, sed illorum ductum sequi. Eleganter in hanc rem Plutarchus in vitâ Coriolani: Homerus in arduis inusitatisque rebus, & ad quas impetu quodam animi ac furore quasi divino opus ost, Deum proponit: non qui consilium nostrum tollat, sed moveat, neque impetus animo indat, sed visa & imaginationes objiciat, quae impetuum duces sint: atque ita sanè non involuntariam efficit actionem, sed voluntati initium praebet, eamque spe & confidentiâ confirmat: Aut enim omnino excludendus est ab omni principio causaque actionum nostrarum Deus: aut quisnam tandem alius sit modus, quo hominum ille actiones adjuvet? non enim corpom nostra effingit, manusque ad id, quod facto opus est, aut pedes applicat: sed eam animi partem, quae ad agendum est deligendumque nata, principiis quibusdam & visis, cogitationibusque objectis excitat, aut contra avertit & inhibet. Has in Socrate occultas propensiones, quas ille in rerum agendarum consilium adhibuit, genium illum, de quo multa Plato aliique nobis narrant, fuisse Cartesius part. 1. ep. 15. existimat. Quae non malè dicerentur, nisi ipsa apud Platonem Socratis verba, quibus vocem emisisse Daemonium significat, aliud testentur. Quod & Strozzius Cigogna, vel potius Thomas Garzonius (is enim verus autor est) in Magiae Theatro part. 1. l. 2. c. 2.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 129","label":"DE EO, QUOD IN DISCIPLINIS DIVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/129","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/129"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 130.5-6","label":"130.5 to 130.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/130.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/130.5"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}