{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 134.1-4","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 134.1-4","ref":"134.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/134.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/134.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/134.1.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":303,"text":"Et, ut ex ipso Diodoro discimus, Initia Osiridis eadem sunt, quae Bacchi; & Isidis simillima sunt istis Cereris, nominibus tantum differentibus. * Circa Orphei operationes magicas, quae de illo circumferuntur, in ferarum & arborum tractu per cantum, mihi incidit, quod apud Balbin. in Miscellaneis Historicis regni Bohemiae l. 13. c. 12. §. 3. legi, Jacobum Typotium. dum in Finlandiâ versaretur, comperisse: incantationibus Lapponum feras cicurari, terram & arbusta moveri, rerum naturam universam percelli. Quae quidem de Lapponibus in hujus gentis historia legere me non memini: etsi non negem, multas esse apud hanc gentem etiam Magiae Orientalis reliquias. * De orphei antiquissima Philosophiâ & Theologia Johannes Franciscus Grandis Vir eruditissimus integrum tractatum conscripsit, quo accuratissimè veterum illam doctrinam complexum se esse dicit: Franciscum Patricium & Augustinum Steuchum primoribus tantum labris degustasse ait, in Praefatione Dissertationum suarum Philologicarum. Sed librum illum non editum fuisse suspicor: Hactenus enim videre non licuit.* Verùm & ante Orphei adventum in Graeciam fuere coloniae Aegyptiorum in Graecos deductae. Venit Athenas Erechtheus, Aegyptius, quem regem fecerunt Athenienses ob frugum copiam famis tempore illatam. Atque ab illo Eleusinia sacra instituta, in honorem Cereris, ut illa apud Aegyptios in honorem Isidis, quae non differre ritibus ait Diodorus Siculus lib. 1. c. 29.* Nam, referente Pausania in Arcad. cum Eumolpus Thrax Eleusiniis auxilia attulit contra Erichtheum, pax tandem inita, ut Eumolpus Thrax Eleusiniis auxilia attulit contra Erichtheum, pax tandem inita, ut Eumolpus sacra faceret Cereri & Proserpinae. Hinc Eumolpidae postea sacrorum praesides fuere. Sed Androtion Scholiastes in Sophocl. Oedip. scripsit, Eumolpum tertium primùm mysteria obivisse & fuisse antistitem; cui tamen contrarium tradit Homerus & marmor antiquum à Marshamo in Can. Chron. Aegypt. p. 252. & p. 261. productum. Hoc illud Enmolpidarum celeberrimum Collegium; de cujus Mysteriis Clem. Alexandr. Strom. l. 5. Naturae arcana hîc doceri testatur Seneca, Nat. quaestion. lib. 7. c. 31. Eleusis servat, quod ostendat revisentibus. Rerum Natura sacra sua non simul tradit. & Epist. 90.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 133","label":"DE COLLEGIIS SECRETIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/133","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/133"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 134.5-6","label":"134.5 to 134.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/134.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/134.5"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}