{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 135","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 135","ref":"135","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/135","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/135","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/135.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":338,"text":"E quatuor figuris & ex cantilena illa allegorica, de Dracone Tauri parente, & Tauro Draconis parente, aliisque, quae hic prolixè adducit Mejerus, facilè de arcanis ipsis institui conjectura intelligentibus potest. Nominatur inter sacra illa collegia à Meiero quoque Samothracum Col12 legium, qui Cabirorum Deorum mysteriis celeberrimi fuerunt, de quibus Diodorus Sic. lib. 5. qui ipsum Cadmum Samothraciam appulisse refert, & perceptis mysteriis uxorem duxisse Harmoniam, Jasionis sororem. Initiati ex illis credebantur Deos habere in periculis praesentissimos, & ipsos fieri sanctiores & justiores. Ideo Heroes veteres & Semidei illustrissimi ritibus istis imbuti sunt, Jason, Castor & Pollux, Hercules, Orpheus. Tarquinus Demarathi Corinthii filius Samothraciis religionibus mysticè imbutus est, teste Macrobio Saturnal. I. 3. c. 4. Cabiros, ut Meierus hoc explicat, abstrusum sonat, & Sathrax seu Samothrax Deum incognitum apud Hebraeos. Deorum nomina, quos initiatis nominare nefas erat, haec fuere, Axioerus, Axiocersa, Axiocersus. Axioerus autem Ceres, Axiocersa Proserpina, Axiocersus Pluto dicebatur; quibus quartus addebatur. Casmilus, qui Mercurius erat: Quae omnia, quomodo ad sacrum opus applicari debeant, ostendit Meierus. Collegium Magorum in Persia per omnem antiquitatem celebratissimum est. Ab illis Magiae nomen omnis occulta sapientia adepta est: Ad quam cognoscendam Pythagoras, Empedocles, rlato & alii navigarunt; quam reversi, ut Plin. lib. 30. ait, in arcanis habuere. * Ejus autor Zoroaster 14 habetur, de quo jam antea ejusque scriptis aliqua dicta sunt. * De Zoroastri 15 nomine eleganter Menagius in Laërtu prooemium commentatur. Significat Astrorum contemplatorem. Ester enim Persis significat astrum; Schur Hebraeis est contemplari: unde Zoroaster componitur. Illud verò Persarum Ester nihil aliud est, quam Germanorum, Belgarum, Anglorum, Stern, Sterr, Starr. Diogenes Laertius ἀστροθύτην astrorum sacrificulum interpretatus est; Bochartus Geograph. sacr. lib. 4. c. 1. ingeniosè ἀστροθεάτην legendum esse suspicatur. Illa doctrina postea semper apud Persas viguit, potissimumque Assyrios, qui Chaldaei dicuntur, quorum Babyloniae per multa secula collegium fuit, cum quibus Apollonius quoque Thyanaeus conversatus fuit. Fuit & apud Indos Brachmanum Collegium toto orbe decantatissimum. 16 De Brachmanibus, vel Braminibus, quos ab Abrahamo deducit Postellus, supra Eos occultae doctrinae custodes fuisse, omnia, quae de ilprà plura diximus. lis dicuntur, declarant. In his, quanquam multa fabulosa habentur, non sunt tamen omnia illa mendaciis accensenda.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 134.5-6","label":"134.5 to 134.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/134.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/134.5"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 136.1-4","label":"136.1 to 136.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/136.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/136.1"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}