{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 141","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 141","ref":"141","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/141","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/141","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/141.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":438,"text":"Not agitur hoc libro, nisi de mirabili vi & potestate Numerorum, quibus evocentur genii, & alia occulta in naturâ perficiantur. Sed pleraque ex illis sunt è scriptoribus de mysteriis numerorum congesta. Anno hujus seculi trigesimo Fama quoque Collegii cujusdam Rosia-35 ni, per quendam Petrum Mormium divulgata, libello Lugd. Batav. impresso, ets sirulis: Arcana tatius natura secretissima, nec hactenus unquam detecta, à Collegio Rostano in lucem produntur, operà Petri Mormii. Occasionem hujus libelli & notitiam Collegii hujus in libello ipso tradit Autor: Collegium hoc institutum fuit circa Delphinatus confinia à viro quodam ROSIO, cui se parem ingenio sub sole nec vidisse, nec audivisse, ait Mormius, qui ex Hispaniâ in Galliam rediens, quanquam sacrae Theologiae Doctor Philosophiaeque publicus Professor, nec obscurâ prosapiâ oriundus, obscuro hujus Collegii rumore incitatus, ad locum illum pertendit, supplexque senem ROSIUM rogavit, ut se societati suae adscribere dignaretur. Sed frustra: Collegium enim ejus cum tribus tantùm constaret discipulis, viris nobilissimis, noluit quarto arcana sua revelare, eique extero.* Exoravit tandem Mormius, ut, si non 36 ut discipulum, saltem ut famulum se susciperet, quod tandem impetravit, atque illo tempore multa ex eo arcana didicit. Concesserat quoque illi Rosius, ut in utilitatem provinciarum foederatarum converteret; Quare Hagam concessit, ac illustrissimis Ordinibus multa proposuit, à quibus non auditus, pecuniâ interim deficiente, arcanorum titulos publico hoc libello divulgavit, si quis esset è Magnatibus aut Ordinibus, qui autori sumptus ad experimenta facienda suppeditaret.* Tria sunt arcana majora Rosii, quibus 37 homo nil majus desiderare posset, videlicet motus perpetuus, ars transmutatoria, medicina universalis. * Motus perpetuus aut est rectus, aut circu 38 laris, aut compositus ex ambobus. Motum perpetuum rectum, etsi per septuaginta annos illi insudaverit, Rosius non perfecit, fortè quod noluerit Deus, judicio Mormii, hominem mortalem in arcâ, etiam decem hominum millia continente, sine ullo labore ascendere supra corpus lunae, solem stellasque fixas, ac quatuor plus minus spatio dierum ab oriente ad occasum pervolare aut utrumque polum mundi permeare, & velocius ave rapidissimè volante, in contrarios ventos pervehi: Quo motu recto homo quatuor dierum spatio utrosque permeare polos possit. Nam, cum in illo vacuo nulla detur corporis objectio, quae cursum retardet; tantâ talem arcam velocitate ferri posse existimat, quâ flammulas aethereas aestate serenâ rapi videmus. Hoc suo conatu quanquam excidit Rosius, ut sanè ipsa ratio vix admittere videtur; artem tamen ipsam celavit, secundum quam procedere debet, qui tali arcae fabricandae operam dare vellet; ne fortasse aliquis, ipso ingenio felicior, eâ mediante efficeret, quod hactenus ipse non potuit, qui omne genus hominum per universum orbem torquere, leges juraque omnia immutare aut evertere posset: Quale malum quoque à suo invento metuit Franciscus Lana in libro Italico, cui titulus Prodromo all arte maëstra cap. o. quo per globos cupreos.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 140","label":"DE COLLEGIIS SECRETIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/140","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/140"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 142","label":"DE COLLEGIIS SECRETIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/142","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/142"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}