{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 152.5-6","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 152.5-6","ref":"152.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/152.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/152.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/152.5.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":172,"text":"Primum, volumen illud ingens, quod Naturae theatrum inscribitur, unde Apiarium etiam suum depromsit: Tum liber de colo, inquo ex sanctorum Patrum sententia probare contendit, Coelum esse fluidum, non autem solidum, ut universa Philosophorum schola desendit: Deinde prodigiosorum omnium Physica expositio, pluribus libris comprehensa; tum coelestis natura, non minus multis lbris exposita; tabulae etiam Philosophicae, in quibus omnium vis & natura plantarum, Mexicanarum quoque, luculenta oratione narratur. His additur Metallophytum, Urbano VIII. & Card. Barberino dicatum; Physica Mathesis, & universale rationis speculum, ubi scientiarum ars omnium copiose tractatur. Neque his tantum, quantumvis latissimis, doctrinarum finibus se illa vis ingenii continuit; sed tantum flumen, extra ripas diffluens, in alias etiam disciplinas & ad eam Philosophiam, quae est de vita & moribus, exiit, atque Moralia, Paradoxa, Monita, & his similia quam plura, in vulgus emisit. Ad sui aliorumque exercitationem publicam domi suae Academiam instituit, quam Lynceorum nomine appellavit; in qua & ipse, quoad vixit, principatum obtinuit. Autor erat Academicis suis, ut aliquid scriberent; cujus autoritas eo majus apud cos pandus habebat, quod suum ad illam exemplum accedebat, qui nullum scribendi finem faciebat.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 152.1-4","label":"152.1 to 152.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/152.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/152.1"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 153","label":"DE ALIIS ERUDITORUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/153","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/153"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}