{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 155.1-4","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 155.1-4","ref":"155.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/155.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/155.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/155.1.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":344,"text":"della Crusca Academiae fama orbi literato in-28 notuit, eruditissimis ex ea societate libris. Nomen & symbolum à furfure ideò datum, quod disputationibus suis farinam puriorem, animorum cibum, à furfuribus, erroribus scilicet, secernerent. Praecipuè verò ad puritatem linguae Italicae illa instituta fuit. Prodiit ex illa vocabularium Italicum della Crusca, cui simile hactenus nulla vulgarium linguarum habet. Collegium hoc describit Monconisius in Itinerario part. 1. p. 125. Elle est (inquit) toute pleine de divises fuisant allusion an mot & chasque escolier prend un nom auesis respondane au suiet. Les sieges sont faits en hottes on l’on porte le pain, le dossier en peles dont on remue le bled, les chaises en facon de grandes cuves d oscer ou paille, oùl on tient le bled, les coussins des chaises des Princes, sont de satin gris en forme de sacs, & lon met les flambeaux dans des estuis, qui semblent des sacs de farine. * Academia Florentiae quoque fuit in Joh. Baptistae Strozzae aedibus, 29 qui omnes suas opes in literas impendit, quod ut illustre exemplum praedicat Erythraeus Pinacoth. II. n. 2. ac meritò hic commemorari debet. Praclam, inquit, adolescentum ingenia, quae natura ad omnes egregias artes tanquam inchoaverat atque dolaverat, excipiebat, ut expoliret atque perficeret. Erat ille Philosophicis ac Theologicis doctrinis instructus, Graecis ac Latinis literis doctus, poëricae facultatis ita peritus, ut non cum aequalibus suis solùm, sed cum majoribus etiam natu poëtis, compararetur. Has ille disciplinas, in instituendo docendoque prudentissimus, juventutem edocebat, & quotidianis domi suae disputationibus exercebat, ac saepius, quod umbratili illa institutione didicerat, in pulverem & solem cogebat educere: cujus rei magnam illi facultatem dabat insignis Academiâ, quae suis in aedibus, magno literatorum omnium, qui essent Florentiae, concursu celebrabatur. Quae verò ingenia fortunae culpâ, ne emergerent, oppressa cernebat, suis ipse opibus ac facultatibus, quibus erat affluens, sublevabat; libros, vestem, cibos, habitationem, omniaque ad necessarium usum illis praebendo. Haec de praeclaro hoc viro Erythraeus, qui in exemplum omnibus opulentis proponi debet. Nomen verò ejus Academiae non prodidit Erythraeus. Fuere illic Apathistae, quorum socius fuit Joh. Nardius: 30 Aetherei, Ineguali, Peregrini, Immobili, Infocati; Alterati, Rinovati. Neapoli Academici Otiosi à Joh.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 154","label":"DE ALIIS ERUDITORUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/154","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/154"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 155.5","label":"DE ALIIS ERUDITORUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/155.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/155.5"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}