{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 159-3","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 159-3","ref":"159-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/159-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/159-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/159-3.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":367,"text":"Accedo itaque ad te, quasi Herculis cujusdam Gallici catenis raptus, atque tuis me tibi compedibus obstrictum sisto, te tuaque consilia, quo me traxeris, secuturum. Quod si & illam, quae tibi cum parente intercessit, conjunctionem aliquo habere loco velis, etiam haec te causa impellet, ut & filium in ejusdem amicitiae haereditatem admittas. Hâc itaque fretus fiducia te mihi patronum delegi, imò in te colendo patriam mihi constitui sanctitatem: tibi res meas dirigendas ornandasque trado; tibi, ut studia mea consiliis iuves, ut cursum exitumque illorum designes, supplico. Quâ in animi fluctuatione si tu tanquam beneficum sidus mihi auffulseris, portum ac metam votorum meorum mihi videor assecutus. Ac videor mihi videre tempus, quo in hoc virtutis & bonarum artium certamine, te hortatore, triumphos agam. Totus interim ego tuus ero, & si quid ab homuncione hoc proficisci officiorum potest, tuo nomini tuaeque gloriae omne consecrabitur. Vale. Responsoria ad Conciliatoriam, ex Epist. 18. lib. 6. Mirificè gratulatus mihi fui, cum tuas legerem literas, de accessione amici, qui mea, qualia etiam sunt, provocare officia voluit. Non est, crede mihi, tam gratum, insigni aliquo augeri thesauro, quam si amicum inveniam novum. Sed quid dico novum? cum inter veteres censeri mereatur, cujus à parente ad nos quasi per manus tradita familiaritas est. Enimvero commodè tu mihi in memoriam revocas paternam illam necessitudinem, quâ me nunc etiam post fata parentis obstrictum esse sentio, ut in amicitiam tuam sponte me immergere velim, si tu in mea arripienda esses segnior. Excute itaque omnem animo trepidationem, & qualem ipse me esse vis, talem habe, meisque officiis arbitratu tuo utere, si quâ in re tibi illa profutura esse existimes. Verùm ut tu largior es facultatis meae interpres (meo enim me pede metior, & quam parum in iis rebus possim, quarum expetis à me consilia, novi optimè,) ita tamen operam dabo, ne te spes illa frustretur; saltem aliquo officiorum proventu, si tam foecundam tibi messem promittere non possum. Rogo te interim, ut hunc mihi animum conserves, & amorem illum, cujus Vale. igniculos resuscitasti, nullo tempore exstingui patiaris. Consolatoria in adversa fortuna atque exilio, ex Ep. 18. lib. 5. Cic. ad Fam. Si quis uinquam ex amicorum calamitatibus doloris mihi sensus fuit coortus, est sarte maximus, quem ex incommodo tuo, quod à pessimorum hominum insidiis tibi illatum est, persentisco.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 558-2","label":"558","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/558-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/558-2"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 160-2","label":"160","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/160-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/160-2"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}