{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 160","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 160","ref":"160","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/160","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/160","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/160.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":406,"text":"insignita est; sed quae Praesidis eâ dissertatione, alia, quae titulo Delphini nunc dissipata: cui Viri praestantissimi interfuerunt, vehementerque Gallesius eam sublatam dolet, consiliumque perfectae Rhetorices, quod ex illo Collegio sperabatur, interversum. Laudantur illi apud Justellum, virum doctissimum, apud Thuanum, Dn. de Brach, Dn. Marion, Patinum, Turnierum, Rohautium, Dn. de Laubnay, Dn. Denis, Dn. de Fontenay, conventus. Quid in singulis laudari debeat, prolixè illic legi potest. Prae caeteris tamen omnibus Burdelotianam Academiam commendat, cujus instituta, argumenta, de quibus disseritur, omniaque quae illuc pertinent, magna diligentiâ recenset. Cadomi quoque praeter universitatem celebrem, duas Academias commemorat Gallesius, quarum altera Physica & Mathematica tractat, à Rege ipso instituta; altera humaniora. Haec à Dn. de Brieux curata fuit; illius, jam ante Regiam confirmationem, ab Hueto Delphini informatore, Viro celeberrimo, fundamenta jacta sunt. Magnus ex his Collegiis foeratus semper fuit pro augendis scientiis fructus, quod quidem verum est; neque enim credi potest, quis ex sermonibus ultro citroque habitis, & ex conversatione eruditâ fructus redundet. Verùm, quoniam non unius auspiciis res illa agitur, sed omnia in commune conferuntur, ex ipsâ tamen illâ collatione συγχυσις quaedam oritur, quae magis implicat opiniones & judicia de rebus: ne quid dicam de disputationibus, quae per se veritati indagandae obsistunt. Equidem non nego, magnam lucem in veritate explorandâ suboriri posse illi, qui profundo ingenio eoque perspicace & ἀρχιτεκτονικῶ praeditus est, si multorum ille cogitata & experimenta solus audiat, illa ad judicii normam exigat, atque ex illis conclusiones sibi formet. Ille per ἀναλογισμὸν & combinationem rerum & experimentorum ad illa perveniet ingenu sui σοχασμῶ, in quibus alii stupebunt. Officit enim in Collegiis illa multitudo sententiarum nniformi conceptui, neque ad certam adeò metam dirigi potest, nisi fortè id sagaciorum auditorum vel lectorum singulari tacitoque judicio relinquatur; Qui sibi solis sapient, neque in publicum illa conferent. Nunquam, ubi communibus suffragiis res agetur, aliquid boni solidique extundetur; unius vitur. Prodiit ea Parisiis A. 1698. & Lipsiae A. 1700 in 410, & in Tertis Editione, Parisiis A. 1701 excusa, Libris Quinto & Sexto, Annorum 1697 1698. 1699. & 1700 Gesta complectentibus, auctior comparuit. Continuare illam, quotannis, sed Gallico Idiomate, Jussu Regio, coepit Dn. de Fontenelles, modernus Academiae Secretarius, cujus Pensa Annorum 1699. & 1700. Parisiis A. 1702. & 1703 in 4t0 lucem jam viderunt publicam. nnon cerebrosi ac opinatoris aut pervicacis ingenium quasi lumine quodam omnia pervadet. Quare aliter rem in Physiologiae & Matheseos studiis instituerunt An 44 ali, qui novam Societatem pro excolenda philosophiâ naturali instituerunt auspiciis Regiis, certis quibusdam rationibus & legibus, quae apud Thomam Spraat in Historiâ ejus socletatis Regiae habentur, Anglicâ & Gallicâ linguâ edita.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 159-2","label":"159","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/159-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/159-2"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 161","label":"161","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/161","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/161"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}