{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 165-3","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 165-3","ref":"165-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/165-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/165-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/165-3.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":370,"text":"sunt tales autores, quivelint nolint, largiuntur de suo citra aliquod plagii crimen: similes quippe iis, qui aurifodinas ostendunt, quae deinde ab aliis occupatae justos efficiunt & bonae fidei possessores. Quanquam enim, qui paulò peritior est illarum rerum, facilè subolfacere possit, quibus indiciis profecerint aliqui, objici tamen illis crimen non potest, quod in communes fontes facile sit unicuique incidere. * Atque hîc in universum de omnibus disputationibus & dissertationibus monere velim, eas diligenter collectas locorum communium vicem praestare posse: Solent enim plerumque autores earum in omnibus congerendis, quae quacunque ratione ad argumentum pertinent, esse operosi, & maximè singularia congerere. Seligendae verò sunt, quae de argumentis rarioribus scriptae sunt: quarum vastum numerum, si quis agat, facilè quis congerat; ac velim eas accuratiùs notari, quod consilium Cinelli fuit in Bibliotheca volante. In Jurisprudentiâ multae sunt exquisitissimorum argumentorum disputationes, quae prodesse JCtis variis in rebus possunt. ALEXANDER TASSONUS mirabilis ingenii homo fuit, Italus, singularem ex eo laudem quaerens, quod optima scripta veterum ac recentiorum communi omnium seculorum & hominum judicio approbata, molestissimâ & invidiosâ censurâ vexaret, semper in illis quaerens, quod carperet & reprehenderet, & nodum nonnunquam in scirpô. Scripsit Italicâ linguâ librum, cui titulus; Pensieri diversi, i. e. variae cogitationes, in quo multa notabilia & vexata problemata proponuntur, Physica, moralia, civilia, Historica, quorum rationem indagat. Dignus liber lectu est. Prodiit Venet. An. 1646 in 4to. Credo verò hunc librum natum esse primùm autori ex excerptis. Non immunis ab illius cavillis fuit Homerus è veteribus, cujus ineptias 590. sententiis voluit ostendere; Non Franciscus Petrarcha è recentioribus, quem integro libro castigavit, ab aliis vicissim convitiis, ut par erat, exceptus. Integras in Italia Academias scriptis contumeliosis provocavit.* Ut ostenderet ingenium ad paradoxa natum edito libello Carnificis se panegyristen praestitit, quo aliquorum risum, aliquorum indignationem incurrit, in aliquam certe infamiae partem ipse venit. Eristicorum ejus scriptorum Catalogus habetur apud Leonem Allatium in apibus urbanis, unde desumptus praefigitur huic libro. Inter illos libros praecipuè nominari debet, quem de historiâ Ecclesiasticâ scripsit, in quâ passim Baronii Annales examinat, & eorum fidem labefactat. BALTHASAR BONIFACIUS Historiam ludicram edidit. Vir ille penè infinita scripsit, ut solus Bibliothecam facere possit, diffusae lectionis, nec tamen nullo judicio. Scriptorum ejus Catalogus habetur in ultimô capite Historiae ludicrae. Ipsa verò historia ludicra varia habet ex historiis collectanea, & quidem selecta, de quibus non facilè cogitarint alii.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 264","label":"THEATRUM VITAE HUMANAE THEOD. ZVINGERI &EAUR","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/264","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/264"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 266","label":"THEATRUM VITAE HUMANAE THEOD. ZVINGERI &EAUR","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/266","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/266"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}