{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 167-2","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 167-2","ref":"167-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/167-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/167-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/167-2.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":396,"text":"Atque hîc hactenus intra conatus substitit autor, quos si perficere aliquis velit aut possit, quô ille bonô mactaret rem literariam! Hactenus enim mutila & inania sunt omnia, & ipsum illud Rosino-Dempsterianum corpus, quod in hôc genere tamen unicum penè est. * Habuit, cum viveret, tale opus in animo Georg. Hieron. Welschius, Medi39 cus Augustanus, mirabilis doctrinae Vir, elegantis ingenii & judicii, & linguarum penè omnium orientalium & Europaearum peritissimus, cujus ille specimina dedit insignia libris in lucem editis, de quo nos suprà plura diximus. Opera ejus per omnes propemodum disciplinas diffusa historica, medica, physica fuere singularia. * Dolendum est, intercidisse morte ejus praeclara consilia, quae nunc aestimare meliùs è scriptis jam tum editis possumus, in quibus omnia eleganti sermone scripta, nihil jejunum, & quod locos communes sapiat, aut eo filô contextum, quô texere sua plerumque solent, qui nunc scribunt in Germaniâ, qui tamen apud plebem doctorum ut lumina & sidera habentur. Operis illius, quod Ideam antiquitatum inscribere volebat, mentionem facit, qui ejus vitam descripsit Lucas Schrökius, sub titulo Memoria Welschianae p. 71. & 72. Si quis hoc in genere doctrinae apparatum aliquem instituere velit, ille maturè ineunte aetate librum excerptorum antiquariorum conficiat, & per meros indices & lemmata excerpat adjectis autoribus. Quod si quis constanti operâ continuaverit, magnum sibi thesaurum comparare poterit, unde successu temporis opus aliquod universale prodire possit, Corpus antiquitatum juridicarum olim in animo habuit Jaecobus Gothofredus, 41 JCtus consummatissimus, & nostrorum temporum Cujacius; sed praeter ideam hujus operis nihil vidimus. GALEOTTUS MARTIUS, Philosophus & Medicus Italus scripsit li42 brum de doctrinâ promiscuâ elegantem Francof. editum in 12. An. 1602. Exiguus liber est, sed continet multa memorabilia, Medica, Physica, Philologica, Mathematica. * Dolendum est, intercidisse libros ejus tres de rebus vulgo incognitis, quos Matthiae Hungarorum Regi inscripserat, à cujus Bibliothecariô Brassicanô cum excudendos accepisset Oporinus Typographus, ab Italô quodam furtim subrepti sunt, teste Neanoro in praefatione illâ, quam de re Bibliothecariâ agentem praemisit Graecae linguae Erotematibus pag. 219. SAMUEL SORBIERIUS Historiographus Regis Galliae, Vir variae 44 doctrinae, Gallicâ linguâ epistolas scripsit varij argumenti, in quibus occurrunt Philologica, Philosophica, Mathematica, Medica, Historica, Poëtica, ad varios Galliae viros doctos perscripta. Multos habemus autores, qui in epistolis collectanea scribunt: ad evitandum enim locorum communium titulum, talem aliquam formam libri comminiscuntur autores, ut tamen cum Ll 2 aliquô aliquo apparatu videantur tradere collectanea sua. Multa habentur in illis, quae spectant ad Historiam literariam recentiorum temporum. Caeterùm de epistolarum scriptoribus, sunt enim longè plures qui sub hôc titulo collectanea congesserunt, integrô capite agemus.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 266","label":"THEATRUM VITAE HUMANAE THEOD. ZVINGERI &EAUR","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/266","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/266"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 268","label":"THEATRUM VITAE HUMANAE THEOD. ZVINGERI &EAUR","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/268","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/268"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}