{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 172","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 172","ref":"172","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/172","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/172","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/172.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":407,"text":"ego sum ille Abbas Cagnolus, omnium qui sunt ex hoc numero multò antiquissimus, quique ex dirutae Aquilejae poëmate tantam mihi gloriam famamque collegi, ut nullus in terra vivat, cujus nomen sit apud omnes illustrius & clarius. Quibus auditis omnes ita voces, ita palmarum intentus, sibilos profuderunt, ut ad eos compescendos nihil Augustini Mascardi, qui tum Academiam Princeps regebat, jussus atque autoritas planè valeret. Ridicula planè & misera fuit Jacobi Claveri δοξομανία, quam idem Erythraeus Pinacoth. I. n. 3. describit: Suo tempore sacris initiatus, mittebatur quotannis feriis esurialibus in aliquem pagum, divinarum rerum interpres; atque etiam excipiendarum confessionum provinciam accepit; quae res illi conjungenda cum multis amicitiae causa fuit, utque cupiditatem laudis & gloriae, quâ aestuabat, expleret. Nam tribunal, unde confessiones excipiebat, ostiolo templi propinqvum habebat, quae discipulis à scholis redeuntibus transeundum necessario erat; ibi tanquam in statione manebat, & quemcunque adolescentem ingenio praestare audivisset, humanissimis verbis excipiebat, laudibus efferebat, suam illi operam pollicebatur, ac postea in cellulam deductum juglande, melle condita, reficiebat: quibus blanditiis eò hominem adducebat, ut promitteret, se ejus laudes, quas ipse sigillatim enarrabat, vel prosa oratione vel carmine, celebraturum, ac per hanc rationem à multis, qui postea in literis clari & magni extiterunt, non in eleganies versus suam in laudem expressit: nec minus audacter poëtarum hujus ac superioris aevi principes est aggressus, videlicet Annibalem Carum, Torquatum Tassum, Benedictum Varchium, Julium Caesarem Stellam, Porphyrium Felicianum; quorum scripta in ipsum carmina leguntur: haec ille postea in duo volumina collecta edidis, quorum alterum Latina, alterum Hetrusca poëmatia continet; & utrisque praefixa est ejus vita, oppidò ridicula. At voluit homo cupidus laudis vivens gloriola sua frui: quibus rebus perfecerat, ut tota urbe celebratum suum nomen esset. Induxit etiam, nescio quem, Religiosae ejusdem familiae rerum gestarum scriptorem, ut suae ipsum historiae summis laudibus ornatum insereret. Longè subtilior illorum δοξομανία est, qui gloriam de spretâ gloriâ aucupari solent, de quo Antonin. Imperat. τῶν εἰς ἑαυτὸν. lib. 12. §. 27. ὁ γὰρ ὑπὸ ἀτυφίᾳ τύφος στυφόμενος πάντων χαλεπώτατος, fastus de fastus contemptu inflatus omnium est maximè intolerabilis; ubi praeclaras Gatakerinotas vide. Omnis ab ostentatione & laudis cupidine affectatio abesse debet, quae in erudito omnia corrumpit. In verbis, factis, scriptis, conversatione & ubique se exerere solet: Quam ut effugiat, omni prudentiâ providendum est. Vir eruditus erat Alexander Burgius, sed unum illi objiciebatur vitium, referente Erythraeo Pinac. I. n. 67. quod nimis eruditi famam affectaret: nam obvios in viâ amicos sententiâ aliquâ, aut verbis ex Ciceronis epistolis desumptis, salvere jubebat: unde apud eos, qui eum non nossent, poedagogi speciem non poterat effugere.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 171","label":"DE CONVERSATIONE ERUDITA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/171","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/171"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 173","label":"DE CONVERSATIONE ERUDITA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/173","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/173"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}