{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 175","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 175","ref":"175","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/175","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/175","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/175.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":383,"text":"Qui intellectu peccant & ideo contemni solent, sunt homines simplices & stulti: Reperiuntur enim etiam in eruditis, qui non in ipsa rerum luce & actione versantur, caetera non indocti, multi homines imprudentes & simplices, qualis ille fuit Marcellus Marchesius, apud Erythraeum Pinac. I. n. 69. Cui nauta quidam de campanis è templo Franciscanorum furto sublatis imposuerat. Ubi tamen id notandum, homines simplices usui interdum fagacioribus esse in rebus curandis, quibus ipsi operam commodare nolunt Contemptum etiam provocant illi, qui omnia admirantur, in sermone affectatores, imprudentes, rerum suarum imperiti, homines in nugis occupati, vohiptuarii, ridiculè ambitiosi, rusticè verecundi, audaces & temerarii, homines gloriosi, assentatores, superciliosè graves, in diem viventes & his similes, de quibus videatur ulteriùs Vinc. Placcius Excerpto II. Rhetor. Tit. 2. §. 6. Plura hominum eruditorum ob stultitiam contemptorum exempla vide apud Erythraeum Pinacoth. II. n. 65. in Fortunato Scaccho, & eadem Pinacoth. n. 45. in Antonio Marassa, & ibid. n. 4. in Francisco Balduccio. Ubi jam ergo haec praecepta sedulò observaverimus, facilè per conversationem nobis amicos parabimus: qui multis quoque aliis modis parari possunt, quos in libro suprà laudato notavit Placcius. Ita Tit. 2. §. 20. num. 2. describuntur personae jucundae & delectabiles, ibid. §. 16. n. 2. Personae venerabiles. Ibid. §. 14. de Benevolentia paranda canones proponuntur, qui optimè ad praesens applicari negotium possunt. Ad alterum caput procedimus, quo impedimenta opinionis de nobis 31 excitandae removemus, * cujus summa haec est: NE SIS, VEL VERBIS32 VEL FACTIS, MOLESTUS. Molestiae verò cum multae possint esse causae, quas enucleatè satis proposuit V. Placcius Excerpt. I. Rhetor. Tit. 14. nos * 1 Canon sit: UT HOMO33 illa praecipuè nostro scopo applicabimus. EST, ITAMOREM GERAS. Explorandi sunt omnium animi, cum quibus conversari cupimus, ne illis dissimilitudine morum molesti simus, sod nostros ad eorum genium temperemus. Quemadmodum in sonis non concinunt chordae, nisi certis proportionibus sint temperatae; ita & in animis fieri solet. Nihil dici, nihil fieri debet, ex quo offendatur, quisquis ille sit, cum quo conversationem quaerimus. Id verò artis est, ut modestâ quâdam & circumspectâ colloquendi ratione animum tuis moribus adversum paulatim inclines. Rectè praecepit Verulamius; animum occasionibus & oportunitatibus obsequi debere. Ingenium versatile, ut politico ita & erudito, esse debet. Si cum ambitioso & superbo homine tibi res est, 34 acerbis reprehensionibus in furorem conjicies, sed molliore sermonis circumductione paulatim eius animum compones. Memorabile est illud Socratis exemplum, qui Glauconem juvenem numidum, ad civitatis regimen aspirantem, multis argumentis & tricis & interrogationibus eò tandem","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 174","label":"DE CONVERSATIONE ERUDITA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/174","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/174"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 176","label":"176","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/176","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/176"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}