{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 177","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 177","ref":"177","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/177","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/177","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/177.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":393,"text":"Sit silentium sermone potius, nisi de ignorantiae suspicione pericl temur. Sit in audiendo patiens animus, auris benevola, laus liberalissima; nec vultu aut nutu laedatur amicitia, quae etiam pietate condiri debet. Morosa non sit, neque contentiosa conversatio, sed blanda veritati assentiens: molestissimi sunt enim odtosissimique mortalium; qui contradicunt semper, ut Aristoteles est effectatus.* Hanc in Petavio dismitacitatem damnat Patinus Epist. 2. quem molestum, maledicum & mordacem hominem vocat, qui nunquam scripserit, nisi alium refutaturus. Campanellae cum Theologo disputatio acrior omne malum aecersivit, ut prolixè recenset Erythraeus Pinacoth. I. n. 21. Absit à literatis omnis ferocia, quae Musas earumque cultores non decet. Singulare hujus ferociae exemplum in Thoma Dempstero fuit, cujus mores graphice Erythraeus Pinacorb. I. num. 9. describit. Sunt etiam in eruditorum genere, qui metui malint, quam amari. Adversus hos feroces, opiniosos, morosos, disputatores, qui contendet, ex insanis plerumque insaniores reddet. Sed sunt tamen & in illis, qui cedendo asperiores fiunt; ubi animos & lacertos illis objeceris, mitescunt. I11 Praeceptum est: ATFABILIS ESTO. Nihil magis animos allicit, 38 quàm si quis se omnibus placidum exhibuerit. Qui in Graecis epigrammaεις Θηροζυγοκαμψιμέτωπος appellatur, h. e. ferae & flexijugae frontis, ut Themistius Orat. 9. Procopium describit ἀεὶ συγκεκυφὼς, ἀεὶ συνεφὴς, ἐφελκόμενος τὰς ὀφρῦς, demisso semper in terram vultu; semper tetricus, & contractum supercilium habens, is ut ab omni conversatione, ita & ab eruditâ, removendus. * Sunt tamen interdum homines, praesertim profundis speculationibus immersi, Thelogi severiores, Poedagogi, morosiores & superciliosi. Quidam etsi per se tristioris ingenii, adscititiam tamen humanitatem in conversationè habent. Quidam tristiores videntur; quàm re verâ sunt, quod de Vincentio Gramigna notat Erythraeus Pinacoth. I. n. 44. Tristitia atque severitas, quam prae se ferebat in vultu, dabat iis, qui non essent experti, occasionem suspicandi, eum esse amicumi minus suavem & commodum; sed expertis nihil eo videbatur humas mùs & jucundius: atque amicitias, quas semel cum aliquo susceperat, quippe quae non lucrum, non ambitio, non vitiorum societas conciliaverat, sed virtutis amor studiumque conjunxerat; usque ad extremum spiritum integras illibatasque conservavit. Singulare morositatis, imò stultitiae, exemplum Cardanus dedit; de quo 40 Hilarius Pyrekhaimerus in libro ac ratione peregrinandi refert, cum illum salutandi gratis adiret, interrogatum ab illo fuisse, num pecuniam afferret; Cum ille se praeter necessatios aditer nummos quicquam anulisse negaret; responEx e0 die Cardanus; se non curare tansalpinos, nis nummos adferrent. tempore, inquit ille, non Cardanum ampliùs, sed Κερδαῖνον, vocabam. Sed condonandum hujus hominis ingenio quicquam fuit, qui, utut doctissimus, multa tamen alia stultitiae suae specimina dedit.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 176","label":"176","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/176","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/176"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 178.1-3","label":"178.1 to 178.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/178.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/178.1"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}