{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 186","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 186","ref":"186","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/186","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/186","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/186.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":362,"text":"Generatim agit agit de modis, quibus scriptorum notitia possit acquiri, & omnes inde autores illos recenset, qui de scriptoribus certarum disciplinarum, nationum, summariam recensionem instituerunt. Sed multa tamen in illo desideres. Nam in generali illâ Synopsi non omnia complexus est, quae dici poterant. * Ejus supplementum meditatur Vincentius Placcius, Gymnasii Hamburgensis Professor, vir clarissimus. * Id quoque è Voglero discimus è cap. 5. istius libri, extare Hermanni Conringii Opus eruditum de universâ eruditionis à nato Christo propagatione, ejusdemque de scriptoribus commentarium privatis lectionibus ab illo conceptum, qui multorum commoda adjuturus esset, eô judice, si lucem viderit. * Verùm compendiarius planè libellus ejus est, quem vidi, de eruditionis propagatione, commentariolus Chronologicus, in quo per singula secula quinque illa capita proponit. 1. De scriptoribus Ecclesiasticis & Judaicis. 2. De scriptoribus Philosophicis. 3. De Juris consultis. 4. De Medicis. 5. De Historicis, Oratoribus & Poëtis: Quem ego quidem extemporalibus ipsi dissertationibus natum suspicor, multis accessionibus augendum, ut est ipse Vogleri liber longè locupletior. Verum de Scriptoribus commentarium nullum hactenus vidi. THOMAS BARTHOLINUS alterum ab illo locum occupet, magni vir nominis, non inter Medicos tantùm, sed inter Polyhistoras & Philologos. Is sub extremam aetatem Bibliothecae Academicae Hafniensi admotus occasionem nactus est, commentarium de libris legendis scribendi, editum Hafniae A. 1676. in 8vO, Dissertationibus septem. Parvae quidem molis liber est, sed in quo quasi constipata sunt utilissima de libris monita & notitiae ad multas disciVoglerianae Introductionis primae, quae h. l. commendatur, & A. 1670, prodiit, Editioni, praeferendae sunt duae posteriores, Helmstadii A. 1691. & 1700. in ato excusae, ob luculentas, quae his accesserunt, Viri Summi, Henr. Meibomii Junioris, tum Praefationes, tum Notas & Accessiones. Quae & ipsae, in Tertia Editione, post Meibomii obitum, Filii patrissantis, Herm. Dieterici, cura, A. 1700, publicata, auctiores sunt, quam in Secunda, disciplinas utiles. Dissertatione primâ multa habet de Academiae & Bibliothecarum Hafniensium incrementis: secundâ de autoribus supposititiis, anonymis, plagiariis, de autorum patriâ & aetate, singularum nationum & autorum genio, vitis autorum: tertiâ, de linguis scriptorum, scriptoribus Milesiorum & versionibus: quartâ, de scribendi ratione veteri & novâ, MStis antiquis Romanis, Danicis, Islandicis, Editionum meliorum notis, Typographis, voluminum formâ: quintâ, de titulis librorum, variis librorum argumentis, methodis &c. sextâ, de lectione librorum, de arte mnemonica, de Excerptis instituendis, Indicibus variis, Lexicis: septimâ, de electione librorum, & judicio circa scriptores, notis & siglis &c.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 185","label":"RIAM ET HISTORIAM LITERARIAM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/185","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/185"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 187","label":"RIAM ET HISTORIAM LITERARIAM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/187","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/187"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}