{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 194","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 194","ref":"194","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/194","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/194","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/194.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":291,"text":"* Coeperunt quoque Itali Gallicas convertere in suam linguam, & ipsi Gallorum exemplo tales scribere Ephemerides, & quidem Florentini se exercuerunt praecipuè in Physicis & Mathematicis. De libris apud illos nihil habetur. Sed ii jamdudum laborem hunc abruperunt; * Romae verò Franciscus Nazarius, Vir doctissimus, eandem quoque palaestram ingressus est, de quo multa praeclara scribunt Autores, qui ejus librum legerunt. Prodiit verò etiam ille sub Titulo: Giornali de Letterati. Rarò tales libri ad nos perveniunt. Caspar Bartholinus in Praefatione libri sui de Tibiis veterum hoc illis clogium suspendit: Francisci Nazarii Ephemerides tantam librorum cujuscunque scientiae & linguae varietatem, tamque distinctam notitiam complectuntur, ut singularia eorundem, quae ipse laboriosè solus perstringit, clarius & solidius ab ipsis seorsim Autoribus haberi nequeant. Ex illis Ephemeridibus multa transscribunt Galli, * Veneti quoque Ephemerides tales institue40 nonnunquam etiam Angli. 41runt: Sed & hae cum Romanis jam diem suum obierunt.* Harum nationum exemplo incitati etiam Germani & Dani, acta quaedam Philosophica & Medica instituerunt, sed intra Physicae & Medicinae limites se continent. 42* Anno 82. in Academia Lipsiensi Viri aliquot docti laudabili consilio negotium hoc susceperunt, ut acta eruditorum publicarent, quibus non libros solùm in omni doctrinae genere, ex omni gente, novos recenserent, sed & inventa nova physica & mathematica undique conquisita proponerent. Optimè illa res hactenus cum eruditi orbis applausu successit, estque ejus rei fructus longè maximus. Ego certè Germaniae atque illustri huic Academiae de illo consilio gratulor, quod exteris quoque, quibus nostra rarò ad palatum sunt, nunc placere incipit, ut jam in Gallicam quoque linguam 43 acta illa convertantur.* In ordinem illa redigit vir non literarum tantùm famâ, sed & singulari in his industriâ spectatissimus, mihique amicissimus OTTO MENCKENIUS, manum jungentibus aliis inclutae Academiae Professoribus, praecipueque viro omni eruditionis apparatu instructissimo, Dn. CARPZOVIO, urbis Senatore amplissimo. * Nolo hîc dicere de Mercuriis librariis, qui singulis mensibus in Angliâ, singulis semestribus in","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 193","label":"RIAM ET HISTORIAM LITERARIAM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/193","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/193"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 194-2","label":"RIAM ET HISTORIAM LITERARIAM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/194-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/194-2"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}