{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 197","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 197","ref":"197","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/197","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/197","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/197.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":235,"text":"Omnium ille, qui hactenus de hoc argumento prodiere, absolutissimus dici commentarius potest: nam non aliorum tantùm judicia Vir ille doctissimus magno studio congessit; sed sua quoque passim immiscuit, in quibus multa sunt egregia. Multae quoque de autoribus, Gallis praecipuè, illic habentur notitiae, quas frustra alibi quaesiveris.* Totus ille primus tomus in praeliminaribus occupatur, ubi de instituto suo & omni ratione judicandi multa & utilia & erudita proponit. Hic de libertate, necessitate censendi, de virtutibus boni judicis literarii, judicandi solertiâ, scientia, perspicacitate, modestiâ; de vitiis in judicando, praecipitantiâ, affectatione sive Pedantismo, (ut vocat,) cavillatione (chicanerie) malignitate, amore & odio, philautia, agitur, in quibus singulis ad specialia descendit. Agit deinde de praejudiciis librorum ab antiquitate, à charactere sacro vel profano, à dignitate Autoris, ab autoritate ejus, à titulis honorum, (quos singulatim recenset) ab inclinationibus Autoris, à natione & patriâ: ubi de singulis gentibus, atque inter alios de Germanis, de quibus sinisteriùs judicat. Quam enim invidiosum hoc! les Allemans sont tousjours Allemans. Quasi non & apud caeteras gentes homines inepti essent, neque apud Germanos Viri docti. Sed de his in Germanos convitiis alio loco pleniùs à me dicetur. Agitur porrò de praejudiciis, ab Autoris temperamento & moribus, ab aetate, à praecipitantiâ & lenitudine, a titulis libri, ubi multos veteres & recentiores in Censuram, aliquando tamen asperiorem, vocat; à circumstantiis, pretio & raritate, frequenti editione, remuneratione librorum. Immiscentur variae dissertationes de libris posthumis, anonymis, vastitate & exilitate librorum, de compendiis, de Polygraphis: Quae omnia multum ad variam doctrinam conducunt. Recenset","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 196","label":"RIAM ET HISTORIAM LITERARIAM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/196","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/196"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 197-2","label":"197","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/197-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/197-2"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}