{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 197-2","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 197-2","ref":"197-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/197-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/197-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/197-2.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":216,"text":"hinc Typographos, Criticos, Historicos, Interpretes, Grammaticos, & tandem Poëtas magno multoque apparatu. Sed in his adjumento illi fuere integri, qui de Poëtis prodierunt, à Gyraldo Vossio, Crasso, Borrichio &c. libri; in quibus nos ita procedemus, ut, quae aliis dicta sunt, suis autoribus relinquamus, & digitum tantùm in illa intendamus: ea verò, quae à nobis ipsis notata sunt, diligentiùs proponamus. Ubi caeteri prioribus tomi accesserint, in magnam molem excrescet liber: sed tamen ob summam utilitatem commendari prae caeteris omnibus debet; etsi autor, quâ est modestiâ, ipse tantùm pro rudimento perfecti operis haberi velit. Enarravimus judicia de viris doctis ab aliis collecta, subjungemus his 57 judicia virorum doctorum illis sublecta: inter quae referri debent ExCERPTA SCALIGERIANA ET PERRONIANA. Libelli hi prodierunt è Bibliothecâ Isaaci Vossii: fuerunt verò illa olim consignata à fratribus Puteanis, cum in Belgio apud Scaligerum viverent, in bonos viros ac integras nationes saepe injuriosa. Multa illic sunt congesta de libris & viris doctis judicia, per ordinem Alphabeticum disposita, digna atque indigna relatu, nonnunquam maledica & falsa: quae postea descripsit Claudius Sarravius, curiae Parisiensis Senator. Neque enim dubito, illis quicquam accessisse â malignâ manu. Multa tamen illic habentur ad rem literariam 58 Historiamque ejus temporis noscendam utilia. * Postquam primùm edita fuerunt haec Scaligeriana Hagae Comitiis An. 1666. in 8vo Gróningae postea in lucem venerunt alia Scaligeriana, An. 1669, in 12.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 197","label":"RIAM ET HISTORIAM LITERARIAM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/197","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/197"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 198","label":"198","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/198","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/198"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}